Sphinx sequoiae est species lepidopterorum familiae Sphingidarum, quae ab Ioanne Baptista Boisduval anno 1868 erecta est. Invenitur in Civitatibus Foederatis ab Oregonia ad meridiem versus per Californiam, Nivatam, et Utam meridianam et orientem ad Arizonam et porro in septentrionalem Mexici Californiam Inferiorem.[2]

Sphinx sequoiae

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Superfamilia : Bombycoidea 
Familia : Sphingidae 
Subfamilia : Sphinginae 
Tribus : Sphingini 
Genus : Sphinx 
Species : Sphinx sequoiae 
Sphinx sequoiae 
Boisduval, 1868[1]  
Synonyma
*Sphinx dollii engelhardti Clark, 1919

Descriptio

recensere

Latitudo alarum est 48–68 millimetra. Sunt duae varietates: varietas obscura (ab Oregoniam ad Californiam mediam), cui sunt alae anteriores caeruleae et cinereae lineis nigris praeditae, atque varietas pallida (in "zona iuniperorum" in reliquo regionis), quae est cinerea pallida caeruleo diluto tincta.

Unus fetus per annum fit, adultis a Maio ad Augustum volantibus, qui nectare variorum florum vescuntur, inter quos sunt plantae Prunus virginiana var. demissa et Aesculus californica.

Larvae Junipero californica, Junipero osteosperma, et fortasse Calocedro decurrente vescuntur.

  1. "CATE Creating a Taxonomic eScience - Sphingidae". Cate-sphingidae.org [nexus deficit].
  2. "Silkmoths". Silkmoths.bizland.com 

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life