-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Spectroscopia absorptionis est methodologia physica ad moleculas investigandas dicata. Eius fundamentum est absorptio lucis de longitudine decenti? per moleculas, quae transmutant energiam lucis in excitationem electronicam vel vibrationes vinculorum inter atomos vel rotationem molecularum. Lex Lamberti-Beer actionem absorptionis sic describit:

A explanat absorptionem, cum e tabellarium absorptionis, c concentrationem[1] molecularum, et d diametrum ampullae nominent.

Maiores spectroscopiae absorptionis genera sunt duo: spectroscopia visibilis ultraviolacea et spectroscopia infrarubra. Haec genera se differunt in energia lucis, quam aequatio proxima describit, et in consequentia ad moleculas.

c0

E explanat energiam lucis, h quantum Planckianum, c0 celeritatem lucis in vacuo, et l longitudinem undae lucis.

Spectroscopia visibilis ultraviolaceam considerat ascensionem electrorum ad orbes cum energia superiore. Absorptio lucis maxima est, si energia lucis differentiam energiae inter orbes aequivaleat. Haec methodologia sinit quantificationem molecularum per legem Lamberti-Beer, si molecula absorptionem inter 200 et 800 nm habeat.

Spectroscopia infrarubram considerat effectum lucis ad vincula atomorum, quae incipiunt vibrari. Varia genera functionalia inter moleculas absorptionem ad longitudines lucis peculiares inter 2500 et 25 000 nm habent, ut examinatio spectri identificationem entitatis molecularis admittat.

Nexus interni

recensere
  1. Ernestus Gotthold Struve D., Paradoxum chymicum sine igne, Ienae, 1715, apud Ernestum Claudium Bailliar, p. 55. [1] Libri Googles (Latine).

Bibliographia

recensere