Gulielmus Hey (natus Leinae in Circulo Gothensi die 26 Martii 1789; mortuus Ichtershausen in Circulo Ilmensi die 19 Maii 1854) fuit theologus et poeta Germaniae.

Hey, poeta et superintendens.

Vita recensere

Filius parochi parentibus mortuis cum frate Carolo vixit. Frequentavit Gymnasium Ernestinum Gotae et theologiae Ienae Gottinga]eque studuit. Annis inter 1811 et 1814 magister privatus in Nederlandia fuit. Anno 1818 parochus protestanticus in Töttelstädt (Erfordia) creatus est. Anno 1827 praedicator aulicus Gotae erat et inde ab anno 1832 superintendens in Ichtershausen. Theologorum rationalismum semper abhorruit Christianitatem vivam et socialem praeferens. Anno 1810 in matrimonium duxit Augustam Grosch, anno 1832 Ludovicam de Axen. Filius Gulielmus natus est anno 1838.

Hey cognitus est tamquam excellens narrator fabularum, quae annis inter 1833 et 1837 illustrante Othone Speckter Hammoniae editae sunt. Narrationes eius de Iesu vita (Erzählungen aus dem Leben Jesu, für die Jugend dichterisch bearbeitet, Hammoniae 1838) valoris minoris sunt.

Honores recensere

Universitas Heidelbergae anno 1847 eum doctorem honoris causa creavit. Apud ecclesiam monasticam vici Ichtershausen et monumentum pro isto homine est et museum artis regionalis, in quo et de Hey multa narrantur.

Opera recensere

  • Gedichte, Berlin, 1816
  • Predigten (Auswahl), I, 1829
  • Predigten (Auswahl), II, 1832
  • Fünfzig Fabeln für Kinder. In Bildern gezeichnet von Otto Speckter. Nebst einem ernsthaften Anhange. Perthes, Hamburg 1833
  • Noch fünfzig Fabeln für Kinder. In Bildern gezeichnet von Otto Speckter. Nebst einem ernsthaften Anhange. Perthes, Hamburg, 1837
  • Erzählungen aus dem Leben Jesu für die Jugend, Hamburg, 1838
  • Bilder und Reime, Reime und Bilder für Kinder (Zeichnungen von Ludwig Richter), Dresden, 1859

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Hey spectant.