Gulielmus Apollinaire

eximius poeta Francicus

Gulielmus Apollinaire (Francogallice Guillaume Apollinaire) pseudonymum est Gulielmi Alberti Vladimiri Alexandri Apollinarii Kostrowitzky[1], poetae Francici, qui Romae die 26 Augusti 1880 natus Lutetiae morbo Hispanico die 9 Novembris anni 1918 mortuus est.

Wikidata Gulielmus Apollinaire
Res apud Vicidata repertae:
Gulielmus Apollinaire: imago
Gulielmus Apollinaire: imago
Gulielmus Apollinaire: subscriptio
Gulielmus Apollinaire: subscriptio
Nativitas: 26 Augusti 1880; Roma
Obitus: 9 Novembris 1918; Lutetia
Patria: Francia
Nomen nativum: Wilhelm Albert Włodzimierz Apollinaris de Wąż-Kostrowicky

Familia

Coniunx: Jacqueline Kolb

Memoria

Angelica Kostrowicka mater fuit Polona nobilis, pater certe ignotus est. In bello orbis terrarum primo anno 1917 graviter vulneratus est, et anno proximo a morbo Hispanico mortuus est. Eius sepulcrum ad coemeterium Père Lachaise erectum est.

Gulielmus Apollinarius (a sinistra parte) et Andreas Rouveyre, anno 1914.

Vir technicum terminum surrealismi invenisse videtur est qui, inspiratus a symbolismo et Dada, cubismum defendit. Atque poësim "calligrammata" e calligraphia creavit.

Vita recensere

Poeta et artium criticus Francogallus origine Italico-Polonica creator atque intermediator multorum ramorum modernorum fuit. Romae natus, lyceum Sancti Caroli in Principatu Monoeci frequentavit antequam Lutetiae habitaret. Ibi periodica varia edidit, e.g. "Les Soirées de Paris", et artifices multos convenit. Inter quos citemus Paulum Picasso et Georgium Braque. Semper ei in animo erat ut artes et poesis unirentur, e quo porro et poetae et pictores carpiebant. Commentariorum eius collectio praetitulata Les peintres cubistes (1913) egregia habetur, quo cubismus plus aestimari inciperet. In prosis mentionis digna sint opus Le poète assassiné (1916), ubi militaria e visione tironis tractabatur, necnon drama Les mamelles de Tirésias (1903; editio autem anno 1918 demum).

Tiresiae mammas Gulielmus Apollinaire ipse surrealismo addendas esse censuit; nolens volens motui toti nomen dedit. Magni aestimabantur etiam tomi Alcools (1913) et Calligrammes (1918). In omnibus autem rerum verarum, abstractio et spatiorum temporumve dissolutio sentitur. Interpunctum abest, et typographia quasi omnino reinvenenienda esse videtur. Itaque temptavit, ut facta et tumultus temporum novorum in lingua digne exprimeretur.

Notae recensere

  1. Francogallice Guillaume Albert Vladimir Alexandre Apollinaire de Kostrowitzky.

Opera poetica recensere

 
Calligramma formae Turris Eiffeliae e Calligrammes

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Jürgen Grimm: Guillaume Apollinaire; Monaci: C. H. Beck, 2002. ISBN 3406350542.
  • Biographie de Guillaume Apollinaire. Volume Apollinaire, Bibliothèque de la Pléiade, Gallimard, Paris.
  • Fischer A. Biografische Notizen über Johann V FLUGI. Bündner Monatsblatt 1 (1995): 5–29.
  • anfranco de Clari de Lirac. Généalogie agnatique de Guillaume Apollinaire. Généanet sous: FLUGI d'Aspermont.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Apollinaire spectant.