Quantum redactiones paginae "Muslim Nisaburensis" differant

Content deleted Content added
209.2 {{Myrias|Homines}}
(eadem)

Emendatio ex 20:29, 28 Martii 2020

Muslim Nisaburensis[1] (Arabice Muslim Nīshāpūrī, a Persice Nastaliq مسلم نیشاپوری), sive plenius Abū al-Ḥusayn ‘Asākir ad-Dīn Muslim ibn al-Ḥajjāj ibn Muslim ibn Ward ibn Kawshādh al-Qushayrī an-Naysābūrī[2][3] (post annum 815, fortasse 821; mortuus mense Maio 875), late Imam Muslim appellatus, fuit eruditus Islamicus, praecipue generis muhaddith ('eruditi hadit'). Auctor erat Sahih Muslim, collectionis verborum facinorumque Mahometi, quae una e sex maioribus collectionibus hadit in Secta Sunnitica est, una praeterea e binis praestantibus maximeque genuinis (sahih) collectionibus habita, cum Sahih al-Bukhari, collectione a Mahometo Buchario composita.

Nomen Muslim Nisaburensis in calligraphia Arabica scriptum.
Frons Sahih Muslim.

Muslim dicitur Nisaburae? in oppido provinciae Khorasan? in caliphatu Abbasidarum (in hodierna Irania septentrionali orientalique) ortus esse. Rerum gestarum scriptores de anno natali inter se dissentiunt. Muslim, post itinera in Aegyptum, Arabiam, Iraquiam, Syriam facta, cognovit et diutissime erat amicus Mahometi Bucharii, alius eruditi Islamici et editoris hadit.

Notae

  1. Fraehn 1824: 410.
  2. Arabice أبو الحسين عساكر الدين مسلم بن الحجاج بن مسلم بن وَرْد بن كوشاذ القشيري النيسابوري.
  3. Nomen patris aliquando scribitur حجاج (Ḥajjāj) pro الحجاج (al-Ḥajjāj). Nomen abavi varie scribitur كوشاذ (Kūshādh, Kawshādh), كرشان (Kirshān, Kurshān, Karshān), et كوشان (Kūshān, Kawshān).

Bibliographia

Fraehn, C. M. [Christian Martin]. 1824. "De aliquot Numis Kuficis ante hac ineditis, qui Chersonesi humo eruti esse dicuntur." Mémoires de l'Académie Impériale des Sciences de St. Pétersbourg 10: 397–428.

  • The Encyclopaedia of Islam. Editio nova. Lugduni Batavorum: Brill.

Nexus externi

  1. Diagramma interactiva magistorum et discipulorum Imam Muslim apud Happy Books.co.uk.