Quantum redactiones paginae "Lucius Cornelius Scipio" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Lucius Cornelius Scipio''' (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 258 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus. == Familia == Pater...'
(eadem)

Emendatio ex 18:28, 3 Martii 2014

Lucius Cornelius Scipio (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 258 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Familia

Pater eius Lucius Cornelius Cn.f. Scipio Barbatus, consul anni 298 a.C.n., et frater Gnaeus Cornelius Scipio Asina, consul anni 260, fuit. Filii eius Gnaeus Cornelius Scipio Calvus (consul 222) et Publius Cornelius L.f. Scipio (consul 218) fuerunt.

Cursus honorum

Cornelius Scipio anno 259 una cum Gaio Aquillio M.f. Floro consul erat. Classe Romana Alaliam atque totam Corsicam insulam a Poenis expugnavit et deinde etiam Sardinia praeter Olbiam. Triumphavit et anno sequente Cornelius et Gaius Duilius censor fuerunt.

Elogium

In Sepulchro Scipionum elogium eum praedicans iam hodie superest:

 
Elogium Luci Cornelii Scipionis
L·CORNELIO·L·F·SCIPIO
AIDILES·COSOL·CESOR
HONC OINO·PLOIRVME·COSENTIONT R
DVONORO·OPTVMO·FVISE·VIRO
LVCIOM·SCIPIONE·FILIOS·BARBATI
CONSOL·CENSOR·AIDILIS·HIC·FVET·A
НЕС·CE PIT·CORSICA·ALERIAQVE·VRBE
DEDET·TEMPESTATEBVS·AIDE·MERETO

Bibliographia


Antecessores:
Gnaeus Cornelius Scipio Asina et Gaius Duilius
Consul
259 a.C.n.
cum
Gaio Aquillio M.f. Floro
Successores:
Aulus Atilius A.f. Calatinus et Gaius Sulpicius Q.f. Paterculus