Societas voluntaria
Societas voluntaria, commune voluntarium, vel etiam urbs voluntaria, est societas in qua omnes proprietates (inter quas viae et horti) et omnia officia (inter quae iudicia et vigiles) per vias voluntarias comparantur, sicut dominium privatum vel cooperativum. In societate voluntaria, notio rei privatim vel cooperative possessae a privatizatione monopolistica cum subsidiis civitatis, vel a monopolistica opum publicarum a potestate civitatis radicitus vicissim discrepat. Iudicia potius cum organizationibus altercationum statuendarum dicatis substitui possunt; vigiles cum organizationibus voluntariis defensioni communis dicatis vel privatis defensionis agenturis; auctoritates transportationis cum consociationibus viariis communis et res simillimae ferriviariis, etc. Haec officia sunt quaestio libri The Voluntary City ('Urbs Voluntaria'), qui ea per capitula tractat.[1]
Anarchocapitalistae et anarchistae mercatorii anticapitalisti putant societates voluntarias responsum certaminis inter eos qui suadent ut civitas mores et dispositiones sicut usus medicamentorum non violentus, copia libera, liberatio sexualis, voluntarium communis partiendum e.g., Cibus Non Bombae) sinat, et eos qui suadent ut civitas tales res circumscribat. Qui sub certis morum legibus vivere mallent ad commune quod eas sustinet et protegit migrare possunt.[2] Stephanus Molyneux, scriptor mythistoriarum, histrio, comicus, et turbator plebis anarchocapitalisticus cum Freedomain Radio consociatus, subiecit organizationes altercationum statuendarum dicatas in societate voluntaria quaestiones sicut pollutio prohiberent.[3]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ David T. Beito, Peter Gordon, et Alexander Tabarrok, editores, The Voluntary City: Choice, Community, and Civil Society, (The Independent Institute, 2002).
- ↑ Jonathan Liem, The Voluntary Community, LewRockwell.com.
- ↑ The Stateless Society Fights Back, www.lewrockwell.com.
Bibliographia
recensere- Glasze, Georg, Chris Webster, et Klaus Frantz. 2006. Private Cities. Routledge.
- MacCallum, Spencer H. 2006. Suburban Democracy vs. Residential Community. Critical Review 17(3-4).
- MacCallum, Spencer H. 2003. "The Enterprise of Community: Market Competition, Land, and Environment, Journal of Libertarian Studies' 17(4):1-16, Ludwig von Mises Institute, ab auctore aliquantulum editus, Iunio 2004.
- Murphy, Robert P. Chaos Theory.
Nexus externi
recensere- Libertarian International Organization. Perscriptiones libertarianae oecocommunium (Libertarian International Organization)
- The Voluntary Society, royhalliday.home.mindspring.com