Societas Sancti Ioannis Evangelistae

Societas Sancti Ioannis Evangelistae est ordo religiosus Anglicanus. Fratres vitae regulam sequuntur, et tempore professionis monasticae paupertatis, obedientiae et caelibatus vota faciunt. Ordo a Patre Ricardo Meux Benson, sacerdote Anglicano, conditus est anno 1866 apud Cowley Oxoniensi in Anglia. Socii societatis ergo "Patres Cowley" (Anglice: Cowley Fathers) dicuntur. Societas est prima stabilis virorum communitas religiosa in Communione Anglicana post Reformationem instituta.[1]

Societati multos annos sunt monasteria in Scotia, India, Africa Australi, Iaponia, et Canada.

Nexus interni

  1. "About Us". Society of St. John the Evangelist (UK) 
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!