Skeptic (Anglice, 'Scepticus') est magazina quae scientiam et educationem scientificae suadet, quater in anno edita interque civitates orbis terrarum venumdata, a Societate Scepticorum, organizatione non lucrativa, ad adiuvandum scepticismum scepticum atque opponendum auctum fidei scientiae falsae, superstitioni, et irrationalitati prolata.[1] Magazina, a Michaele Shermer, qui etiam Societatem Scepticorum condidit,[2] vere anni 1992 primum edita, nunc per Prelum Millennium profertur.

Skeptic.
Michael Shermer anno 2008.

Shermer magazinam edendam iam curat, principalis magazinae editor, dum copublisher et director artis est Patricius Linse.[3] Inter notabiles sodales eius conlegii editorialis sunt Ricardus Dawkins, biologus evolutionarius Oxoniensis; Iared Diamond, scientista qui Praemium Pulitzeranum abstulit; Iacobus "Admirabilis" Randi, magus; et Iulia Sweeney, actrix, comica, alumna Saturday Night Live programmatis televisifici.

Skeptic, plus quam 50 000 subscriptores habens, per orbem terrarum et in maioribus nuntii foris in Civitatibus Foederatis et Canada, atque in Europa, Australia, et aliis civitatibus venumdatur.[4]

Nexus interni

Nexus externi

recensere
 
Stipula

Haec stipula ad scientiam spectat. Amplifica, si potes!