Silva Thuringiensis (Theodisce Thüringer Wald) est iugum notissimum in Thuringia.

Silvae situs in Germania.

Descriptio recensere

Tenditur a fluvio Weraha apud Ysenacum in austrum ubi Silva Franconiae incipit (in Bavariae septentrione). Sequitur contiguus Piniferus mons.

Silva Thuringiensis etiam limes est Sinui qui dicitur Thuringiensi (Theodisce Thüringer Becken), qui usque ad Harticos montes pertinet. Lapides, quibus pullullat Silva Thuringiensis, ecce: porphyri, conglomerati, graniti et alii.

Summus vertex est mons Großer Beerberg. In septentrione et oriente declivia abrupta sunt et pinus usque ad summas regiones crescunt. Caelum frigidum est et imbribus plenum. Metalla quae exercebantur sunt ferrum, cuprum, cobaltum, et plumbum. Oeconomici momenti sunt res periegeticae et industriae metallorum lignorumque tractandorum. Agriculturae pondus minus est.

Montes recensere

  • Mons Insularis (Großer Inselberg) (916,5 m)
  • Großer Beerberg (982,9 m)

Fons recensere

Thüringer Wald, apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation 2006 (DVD)

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Silva Thuringiensis spectant (Thuringian Forest, Thüringer Wald).
  Lege Δρυμὸς τῆς Θουριγγίας ("Silva Thuringiensis") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam