Sicilicus est antiquae scripturae Latinae signum diacriticum, ◌͗, tamquam sicilicula aut Ɔ[1][2] (id est: C a latere inversa) litterae superscripta. Fontes antiquitatis tardioris asseverant[3] sicilicum aevo Reipublicae Romanae super consonantem geminatam positum fuisse ad significandum consonantem bis fuit; indicia autem epigraphica et palaeographica ex illo tempore vix exstant. Talibus consonantibus una littera bis descripta aevo classico expressis, sicilicus naturaliter in desuetudinem abire coepit. Plautus ut videtur sicilicum in prologo Menaechmorum attingit.[4]

Nexus interni

  1. John Edward Sandys, A Companion to Latin Studies (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1910), §1099, p. 743, ubi exempla perhibentur.
  2. CIL vol. 1361, x 3743, xii 414.
  3. Vide Isidori Hispalensis Etymologiae 1.27.29 (ubi litterae consonantes geminabantur, sicilicum superponebant, ut 'cella', 'serra', 'asseres': ueteres enim non duplicabant litteras, sed supra sicilicos adponebant; qua nota admonebatur lector geminandam esse litteram); Nisus fr. 5 Mazzarino in Velius Longus de Orthographia Keil 7.80; Gaius Marius Victorinus Ars Grammatica 4.2 Mariotti.
  4. Michael Fontaine, Sicilicissitat (Plautus, Menaechmi 12) and Early Geminate Writing in Latin (with an Appendix on Men. 13).

Bibliographia

recensere
 
Stipula

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!