Shiro wot
Shiro wot (litteris Aethiopicis ሽሮ ወጥ) est pulmentarium e cicere molito compositum, cui adduntur cepa, allium, condimenta varia. Shiro wot in panem injera apponi solet. Saepius sicut ferculum castimoniale tempore Quadragesimae et Ramadan comeditur, sed per omnem annum partem constituit mensae beyaynetu e variis cibis compositae.
Cepae contusae sine oleo praefriguntur. Eis adduntur oleum trituraque berbere, lycopersicum contusum, allium concisum. Quibus dum friguntur cicer contusum gradatim infunditur et commovetur, aqua eodem tempore instillata. Mixtura paene bullante butyrum conditum niter qibe, pulvis allii sive oleum ex allio, saccharum, sal immittuntur. Omne breve temporis spatium concoquitur. Cum panibus injera infertur.
Nexus externi
recensere- "Ethiopian shiro weat" apud The Gourmet Gourmand (Anglice)
- "Ethiopian Berbere Spice Mix, Quick Injera Crepes, and Shiro Wot" apud Opera Girl Cooks
- "Simple chickpea flour shiro wat" apud Fermenting for Foodies] (Anglice)
- Praeceptum apud Ethiopian Millennium (Anglice)