Serpens Arcuatus[1] (Anglice Rainbow Serpent) in religione Aboriginali Australiana est deitas communis, saepe deitas creator,[2] et quotidianum in arte Australianorum Indigenarum motif.[3] Qui e congruentia manifesta inter formas arcus pluvii formasque anguis sic appellatur.[4] Nonnulli eruditi credunt nexum inter anguem arcumque circulum temporum anni gravitatisque aquae in vita humana significare.[5] Cum arcus in caelo videtur, indigenae dicunt Serpentem Arcuatum ab uno fonte ad alium moveri, notionem numinis quae causam explicat fontium continenter umidorum, temporibus siccitatis non exclusis.[6] Sunt innumera nomina fabulaeque cum serpente consociatae, quarum omnes significationem et potestatem huius entis intra traditiones Aboriginales indicant. Putatur donor vitae per consociationem cum aqua, sed iratus vis exitialis fieri potest. Serpens Arcuatus est una e fabulis communissimis et latissime notis, res maximi momenti in societate Aboriginali,[7] atque dicitur una e veterrimis opinionibus continuis in orbe terrarum,[8] quae hodie apud homines iam valet.

Aboriginalis Serpentis Arcuati pictura lapidea.
Morelia spilota, una e formis quas Serpens Arcuatus induere potest.
Serpens Myndie, ab indigenis Victoriae circa 1878 descriptus.
Sceleti Wonambi naracoortensis et Thylacoleonis.
Serpens, pictura muralis a Sidney Nolan (1970-72) facta et in Museo Artis Veteris et Novae Hobart in urbe Tasmaniae exhibita, immanem Serpentem Arcuatum in 1620 abacis pictis depingit.
  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Bird 2006.
  3. Mercatante et Dow 2009.
  4. Radcliffe-Browne 1926.
  5. Maddock 1978.
  6. Radcliffe-Browne 1926.
  7. The First Australians. SBS.
  8. The Dreaming. Big Black Dog Communications, Australian Government, 6 Martii 2008.

Bibliographia

recensere
  • Bird, Stephanie Rose. 2006. Australian Aborigines. In The Greenwood Encyclopedia of World Folklore and Folklife, ed. William M. Clements, 292–299.. Westport Connecticutae: Greenwood Press.
  • Maddock, Kenneth. 1978. Metaphysics in a Mythical View of the World. In The Rainbow Serpent: A Chromatic Piece, ed. Ira R. Buchler et Kenneth Maddock, 99–118. Sicagi: Mouton/Aldine.
  • Mercante, Anthony S., et James R. Dow. 2009. Facts On File Encyclopedia of World Mythology and Legend. Ed. 3a., 817–818. Novi Eboraci: Facts On File.
  • Radcliffe-Brown, Alfred Reginald. 1926. The Rainbow-Serpent Myth of Australia. Journal of the Royal Anthropological Institute 56: 19–25. doi:10.2307/2843596. JSTOR 2843596.

Nexus externi

recensere