Sergius Iacobi filius Lemešev (Russice Сергей Яковлевич Лемешев, tr. Sergej Jakovlevič Lemešev; natus die 27 Iunii[1] 1902 in familia paupere agricolarum in pago Knjazevo tunc gubernii et nunc regionis Tueriensis, mortuus die 26 Iunii 1977 Moscuae) fuit cantor (tenor) ac moderator et paedagogus melodramaticus Russicus Sovieticus, alumnus Conservatorii Moscuensis (ubi annis ab 1921 ad 1925 studebat et plus quam viginti annos post ipse docere incepit), titulis Artificis Emeriti RSFSR (anno 1937) et Artificis Popularis URSS (anno 1950), Praemio Staliniano gradus secundi (anno 1941) certisque aliis lauris ornatus. Asteroides 4561 Lemeshev in eius honorem vocatur.

Wikidata Sergius Lemešev
Res apud Vicidata repertae:
Sergius Lemešev: imago
Sergius Lemešev: imago
Nativitas: 27 Iunii 1902; Knyazevo
Obitus: 26 Iunii 1977; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Familia

Coniunx: Irina Maslennikova
Proles: Mariya Lemesheva

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense
  1. Calendario Iuliano, scilicet 10 Iulii Gregoriano.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sergium Lemešev spectant.
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie •