Septem ecclesiae Asiae
Septem ecclesiae Asiae[1] (verbis Biblicis septem ecclesiae quae sunt in Asia, Graece ταῖς ἑπτὰ ἐκκλησίαις ταῖς ἐν τῇ Ἀσίᾳ)[2] enumerantur in primo capitulo libri Apocalypsis Novi Testamenti: illis enim ecclesiis liber dicatus est iussu angeli qui sic praecepit: "Ὃ βλέπεις γράψον εἰς βιβλίον καὶ πέμψον ταῖς ἑπτὰ ἐκκλησίαις, εἰς Ἔφεσον καὶ εἰς Σμύρναν καὶ εἰς Πέργαμον καὶ εἰς Θυάτειρα καὶ εἰς Σάρδεις καὶ εἰς Φιλαδέλφειαν καὶ εἰς Λαοδίκειαν", seu versione Vulgata: "Quod vides, scribe in libro et mitte septem ecclesiis: Ephesum et Smyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam."[3]
Notae
recensere- ↑ Ita Notitia conciliabuli apud Sanctum Felicem de Caraman celebrati fontesque alii recentiores
- ↑ Apocalypsis Ioannis 1.4
- ↑ Apocalypsis Ioannis 1.11
Bibliographia
recensere- Ramsay, W. M. (1904). The Letters to the Seven Churches of Asia. Hodder & Stoughton