Notitia conciliabuli apud Sanctum Felicem de Caraman celebrati
Notitia conciliabuli apud Sanctum Felicem de Caraman celebrati seu Charta Niquintae est textus brevis ex uno libro manu scripto olim cognitus, anno 1660 a Guillelmo Bessio editus, hodie deperditus. Acta enarrat concilii episcoporum Catharorum anno 1167 in oppido S. Felicis de Caraman (Saint-Félix-Lauragais) celebrati. Fons alius de hoc concilio nullus nobis servatur.
Praeses conciliabuli fuit Nicetas qui episcopus Bogomilorum Constantinopolitanus esse refertur.
Bibliographia
recensere- Editiones et versiones
- Guillaume Besse, Histoire des ducs, marquis et comtes de Narbonne (Lutetiae, 1660) pp. 483-6 (Latine)
- Recueil des historiens des Gaules et de la France (Lutetiae, 1840-1904) vol. 14 pp. 448-450 (Latine) (Textus apud Google Books)
- Jean Duvernoy, Le catharisme: l'histoire des cathares (Tolosae: Privat, 1979) pp. 215-219 (Francogallice)
- B. Hamilton, J. Hamilton, Christian dualist heresies in the Byzantine world c. 650-c. 1450 (Mancunii: Manchester University Press, 1998) pp. 250-252 (Anglice)
- Historica et critica
- Janet Hamilton, ed. et interpr., Hugh Eteriano: Contra Patarenos (Lugduni Batavorum: Brill, 2004) pp. 79-89 (Paginae selectae apud Google Books)