Scotti[1][2] vel Scoti[3][4] (Anglice Gaels ; Hibernice Na Gaeil ; Scotice Na Gàidheil ; Monense Ny Gaeil) sunt grex ethnolinguisticus in Hibernia, Scotia, Monapiaque in Europa Septentrionali Occidentalique indigena.[5][6] Cum linguis Geodelicis consociantur, ramo linguarum Celticarum qui linguas Hibernicam, Monensem, Scoticamque comprehendit.

Regiones quae lingua et cultura Goedelicis circiter annos 1000 (viridis pallidus) et 1700 (viridis medius) erant, ac regiones ubi homines saepe lingua Goedelica hodie utuntur (atroviridis).

Lingua et cultura Goedelica in Hibernia Goedelica exortae ad Dál Riata in Scotia occidentali olim extendebantur. Scotti antiquitate cum Imperio Romano commercari solebant, quamquam Britanniam Romanam aliquando aggredebantur. Cultura Goedelica in Scotiam et Monapiam reliquam medio aevo dominari coepit. Scotti aliquot colonias in Cambria deducebant, ubi momentum culturale per Christianitatem Celticam exercebant.

  1. Baeda, Historia ecclesiastica 3.3.
  2. Cf.Scotti” apud F. Gaffiot (1934). Dictionnaire illustré latin-français. Hachette. p. 1406.
  3. Cf.Scoti (Scotti)” apud C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press.
  4. Cf.Scoti” apud F. Gaffiot (1934). Dictionnaire illustré latin-français. Hachette. p. 1405.
  5. The Scottish Highlands in Colonial & Psychodynamic Perspective. . www.alastairmcintosh.com .
  6. Mackinnon, Iain (1 Maii 2017). "Colonialism and the Highland Clearances". Northern Scotland 8 (1): 22–48 .

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere