Scientista[1] est qui pervestigationem scientificam peragat ad notitias in quadam curiositatis provincia augendas.

Antiquis temporibus, notio scientistae reapse analoga nondum exstitit. Attamen, philosophi in philosophico naturae studio, scientiae naturalis prodromo, quod naturalem philosophiam vocarunt, versari coeperunt. Etiamsi Thales, qui inter annos 624 et 545 a.C.n. ferme florebat, inter primas scientistas referebatur qui quo pacto eventa cosmica naturalia haud necessario a dis effecta esse rerentur, describeret, usque ad saeculum undevicensimum terminus scientistae pervulgari coepit, postquam a Gulielmo Whewell, theologo, philosopho, scientiaeque historico anno 1833 in usu populari induxit.

Recentioribus temporibus, scientistae complures gradum academicum obtinent in provincia scientiae, cursumque honorum in variis oeconomiae sectoribus, utputa academia, industria, regimine, circumiecto non lucrativo assequntur.

HistoriaRecensere

 
Henricus Fermi physicus.

Scientistarum munus eorumque decessores, antequam hodiernae disciplinae scientificae apparuerunt, impendio temporis decursu se evolvebant. Diversarum aetatum scientistae (antea philosophi naturales, mathematici, historici naturales, theologi naturales, ingeniarii, aliique qui quodpiam scientiae incremento contulerunt) diversos in societate locos habuere, normas sociales, valores ethicos, virtutes epistemicas cum scientistarum nomine coniunxerunt, quod progrediente tempore mutabatur. Quo facto, personae historicae diversae idem ac scientistae dicuntur, ab eo quae scientiae proprietates essentialiores sumantur dependens.

Nonnulli ex historicis indicant revolutioni scientificae ex saeculo sexto decimo ut temporis intervallum, cum scientia in forma qua agnosci potest moderniori increverit. Ad saeculum undevicensimum condiciones, ut professio maioris momenti evadat, nondum sufficiebant.[2]

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  1. Gregorianum [1]
  2. De evolutione historica ingenii scientistarum et decessorum, vide Steven Shapin, The Scientific Life: A Moral History of a Late Modern Vocation (Sicagi: Chicago University Press, 2008, ISBN 0-226-75024-8).