Satyrium titus
Satyrium titus (Anglice coral hairstreak) est papilio familiae Lycaenidarum, in America Septentrionali endemicus.
Adultus nectar Asclepiadis tuberosae sorbillat.
Descriptio
recensereSuperius alarum latus est fumosus. Inferiori alae posterioris lateri est distinctus macularum aurantiarum ordo secundum marginem exteriorem, sed haec ala macula caerulea in plurimis theclinis visa caret.
Habitatio
recensereHic papilio in locis brushy (Anglice), dumetis, agris obsitis, silvis apertis, et ripis fluminum habitat.
Oecologia
recensereInter plantas quibus larvae utuntur sunt Prunus americana, P. avium, et P. virginiana.
Adulti Asclepiadem tuberosam saepe visitant, sed etiam Apocyno, Ceanotho americano, et Eriogono umbellato utuntur.
Nexus externi
recensereSitus scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity |
Vide "Satyrium titum" apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Satyrium titum spectant. |
- De specie apud situm cbif.gc.ca (Butterflies of Canada)
- De specie apud situm dnr.state.oh.us (ODNR Division of Wildlife)
- Photographemata apud situm bugguide.net
- Photographemata apud situm cirrusimage.com
Bibliographia
recensere- Brock, Jim P., et K. Kaufman. 2003. Field Guide to Butterflies of North America. Novi Eboraci: Houghton Mifflin Co. ISBN 0-618-15312-8.