Sarykamysch[1] (Turcomannice Sarygamyş, Uzbecice Сариқамиш, Sariqamish, scilicet Latine Scirpus flavus) est lacus salsus in Karakalpakia Uzbeciae et in Turcomannia situs.

Sarykamysch lacus in Uzbecia

Sarykamysch lacus celeriter augetur: nam aqua Oxi fluminis, quae ad Lacum Oxianum non pervenit, per systema irrigationis in depressione Sarykamyschense colligitur. Area lacus anno 1977 1500 chm2 erat, anno 1985 3200 chm2, annis bis millesimis circa 5000 chm2. Non semel lacus exsiccavit et renovatus est; periodo Neogenico etiam Assake-Audan depressionem implebat, et saeculis a XIV ad XVI magnus est, sed postea paene vacuus factus est. Tempore praehistorico Oxus vel pars eius in Sarykamysch effundebatur et per Uzboi hodiernum in mare Caspium flumen magnum fluebat.

Cyprinus carpio et Silurus glanis et Channa argus in lacu gignuntur.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 42°0′0″N 57°20′0″E • GeoNames