Uzboi
Longitudo | 550 chm |
---|---|
Fons | Sarykamysch antiquum |
Ostium | mare Caspium antiquum |
Regio | Turcomannia |
Uzboi[1] est alveus magnus fluminis exsiccati vel bracchium caecum immensum, in Turcomannia situm, quod initium e lacu Sarykamyschensi capiebat et in mare Caspium prope urbem hodiernam Dauabam influebat. Et Sarykamysch, et Caspium tunc temporis maiorem, quam nunc, aream occupabant, quare initium et ostium Uzboi non ad litus hodiernum sita sunt. Circa 550 chm longitudinis est. Oxus tum in Sarykamysch effundebatur, ergo Uzboi Oxi pars haberi poterat. Karakum desertum ad ripam Uzboi laevam patet.
Alveus latus et profundus certissime distinguitur. Lacus multi et dulces et salsi nunc in eo siti sunt.
Notae
recensereNexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 41°6′50″N 57°35′9″E, 39°21′40″N 54°27′10″E, 39°30′0″N 55°0′0″E • GeoNames |