Samuel Hahnemann
Christianus Fridericus Samuel Hahnemann (natus 10 Aprilis 1755 et mortus 2 Iulii 1843) fuit medicus et de medicina scriptor Germanicus, notus praecipue ut homoiopathiae et legis similitudinis conditor. Pater eius fuit pictor vasorum Misniae.
Obitus: 2 Iulii 1843; former 1st arrondissement of Paris
Patria: Regnum Borussiae
Familia
Memoria
Vita
recensereStudiis Lipsiae, Vindobonae, Erlangae perfectis laboratorium medicinale Hettstedt (in Anhalto), Dessaviae et Gommern (apud Magdeburgum) tenebat, cum porro chemiae et mineralogiae et metallurgiae studeret. Lexicon pharmacopolis dedicatum concinnavit (Lipsiae 1793-99); »Über Arsenikvergiftungen« (Lipsiae 1786); commentarios: »Über venerische Krankheiten« (Lipsiae 1788), ubi medicamen Mercurium solubilem Hahnemanni persuadenter atque vincenter laudavit. Eventus similis felix in vulgo erat libro »Über die Weinprobe auf Eisen und Blei« (Lipsiae 1788) in quo methodus efficax ad vinum falsificatum detegendum inerat. Anno 1777 Samuel de Brukenthal satrapes imperialis eum Cibinium vocavit, ubi ad annum 1779 vitam degebat et francomurius factus est.
Anno 1784 Dresdam petivit et anno 1789 Lipsiam. In glossa quadam, cum opus »Materia medica« Gulielmi Cullen interpretaretur, asseruit nova haec inaudita: portionem magnam cinchonae calisayae febrim tropicam et evocare et repellere posse. Tunc generatim istam homoiopathiam in medicinam introducebat. Tamen ad patientes reveniens tamquam histrio accusatus est. Cum medicamina in laboratorio proprio commiscere mallet, a pharmacopolis quoque vehementer incursatus est. In paupertate atque egestate Georgenthal (in Circulo Gothensi), Brunsvici, Lutterae Regalis, Hamburgi, Eilenburgi et (annis inter 1802 et 1810) Argeliae versabatur. Lipsiae ex anno 1811 in praelectionibus academicis doctrinas suas explicare, quas in libro »Organon der rationellen Heilkunde« (Dresdae 1810) collegit atque edidit, et iterum medicinam facere licebat. Hahnemann, cum paratio medicamentorum propria interdicta est, anno 1820 Cothenam commigravit et ducis Ferdinandi archiatrus consiliariusque nominatus est. Anno 1835 Lutetiam profectus est, ubi uxore auxiliante porro homoepathica exercebat.
En opera alia nonnulla: »Fragmenta de viribus medicamentorum positivis« (Lipsiae 1805); »Reine Arzneimittellehre« (Dresdae 1811); »Die chronischen Krankheiten« (Dresdae 1828-1830). Scripta eius minora collegit dominus Stapf (Dresdae/Lipsiae 1829-1834). Anno 1851 Lipsienses statuam a Steinhäuser confectam, anno 1855 autem Cothenenses statuam a Schmitz sculptam erexerunt. Vasingtoniae ex anno 1906 monumentum in honorem Samuelis Hahnemann admireris.
Opera selecta
recensere- Conspectus adfectuum spasmodicorum aetiologicus et therapeuticus (dissertatio), Erlangae 1779
- Fragmenta de viribus medicamentorum positivis sive in sano corpore humano observatis. Lipsiae 1805, Barthius
- De helleborismo veterum. Lipsiae 1812
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Samuelem Hahnemann spectant. |
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Scaturigo Vicifontis
- Opera apud Zeno
- Emmans Dean, M.: Homeopathy and 'The Progress of Science, de scientiis tempore quo vixit Hahnemann
- In anniversario CCL nativitatis Samuelis Hahnemann laudatio in Foliis medicorum Germanicorum