In mythologia Graeca Salmacis (Graece: Σαλμακίς) erat naias ea quae Hermaphroditum rapuit ac sese cum illo miscuit. Fonti vel stagno, quod nympha in Caria incolebat, idem nomen fuit.

Salmacis et Hermaphroditus in libro Metamorphoseon quindecimi saeculi.

De nympha

recensere

Secundum Ovidium Salmacis non fuit, ut aliae nymphae, comes Dianae nec venatu gaudebat. Contra otio et cura formosi corporis sui delectabatur. Cum vero filius Hermae et Aphrodites, Hermaphroditus, venustate et pulchritudine eximia adulescens, stagnum appropinquavit et in aquam ingressus est, amore perdita Salmacis tam fortiter eum amplexa est ut miser puer non iam elabi potuerit. Porro deos precata est ut in ceterum velut una forma essent nec umquam diiungi possent. Voto exaudito Hermaphroditus postea nec vir nec femina fuit sed utrumque, quia cum corpore Salmacidis commixtus erat.

E qua fabula in biologia hodieque virentia vel animalia -ut cochleae exempli gratia- quae utriusque sexus proprietates habent hermaphrodita dicuntur.

 
Salmacis et Hermaphroditus a Iohanne Mabuse circa 1516 picti.

Non fuit Salmacis sola nympha in mythologia Graeca quae formosos pueros raperet[1] : etenim Hylas quoque, Herculis deliciae, a Naiadibus raptus est. Itaque antiqui formosos pueros per iocum monere solebant caverent Lunam et Nymphas, quia istae deae cupidae adolescentium amoris esse narrabantur. Certe omnibus temporibus pueri propter aquam ludentes periclitantur...

De fonte

recensere

Salmacidis fons, liquidissimis undis praeclarus, in Caria apud Halicarnassum situs erat. Male audiebat : nam viri iis aquis lavantes emolliri dicebantur atque adeo effeminari. Huius facti poeta Ovidius rationem reddit votum excogitans Hermaphroditi parentes precantis, quandoquidem ipse virilitatem suam amisisset, ut in posterum

"quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde
semivir et tactis subito mollescat in undis!"[2]

Ac statim Hermes et Aphrodite votum filii sui ratum fecere. At antiquis iam temporibus Vitruvius negat vim huiuscemodi aquam habere posse et longe aliam rationem inanis famae reddit.

Quam fabulam Quintus Ennius iam noverat, qui in tragoedia quadam ignavum, ut videtur, hominem "Salmacida" appellat[3].

Plura legere si cupis

recensere
 
Pittacium cursuale Monoeci principatus (1948).

Nexus externi

recensere
  1. Statius, Silvae I,5,20-22.
  2. IV, 385-386.
  3. Fragmenta 36. Versus a Cicerone citatus, De Officiis I,18,61.