Rudolphus Baumbach (natus die 28 Septembris 1840 ad Kranichfeld circuli Weimarer Land, mortuus die 21 Septembris 1905 Mainingiae) Germanicus poeta et magister fuit.

Monumentum ante domum venatoriam ad Gabelbach

VitaRecensere

Baumbach studebat scientias naturales Herbipoli, Friburgi, Lipsiae et Heidelbergae. Laboravit docens Tergesti et venit anno 1885 Mainingiam. Ingenium eius excitaverunt poemata Iosephi Victoris de Scheffel; tamen eius radices minime in studenticis quam in migrationibus inveniuntur. Bene successerunt eius carmina Zlatorog, eine slowenische Alpensage (1877), quae modo romantico locum communem feminarum capricornuus servantium transportant neque minus imaginem laetam vitae cotidianae alpestris Sloveniae tradunt.

CantusRecensere

Gloria eius multiplicabatur post editionem operum Lieder eines fahrenden Gesellen (1878) et Neue Lieder eines fahrenden Gesellen (1880). Quibus postea sequebantur:

  • »Spielmannslieder« (1881)
  • »Mein Frühjahr« und »Von der Landstraße« (1882)
  • »Wanderlieder aus den Alpen« (1883)
  • »Krug und Tintenfaß« (1887)
  • »Thüringer Lieder« (das. 1891)
  • »Aus der Jugendzeit« (1896)
  • »Bunte Blätter« (1897)

LyricaRecensere

Lyrica Baumbachiana testimonium perhibent personae auctorialis haud illustrissimae sed valde amabilis strenuaeque. Minus felicia erant poetica Baumbachiana, ubi res populares tractat, e.g.:

  • »Horand und Hilde« (1878)
  • »Frau Holde« (1881)
  • »Abenteuer und Schwänke« (1883)
  • »Der Pate des Todes« (1884)
  • »Kaiser Max und seine Jäger« (1888)

Fatarum fabulaeRecensere

Etiam in fabulis scribendis experiebatur, velut:

  • »Sommermärchen« (1881)
  • »Erzählungen und Märchen« (1885)
  • »Es war einmal« (1889)
  • »Neue Märchen« (1896)

Omnia opera pluries edita sunt. Temporis studiosi est fabella historica praetitulata »Truggold« (1885).

Vide etiamRecensere

Externi nexusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rudolphus Baumbach spectant.
  Lege Ῥοδόλφος Μπάουμπαχ ("Rudolphus Baumbach") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam