Kranichfeld oppidum quoddam Thuringiense in Circulo Weimarer Land in Germania in altitudine 301 metrorum situm est. Pridie Kalendas Ianuarias 2021 incolas 3340 habuit. Una cum communitatibus contiguis Hohenfelden, Klettbach, Nauendorf. Rittersdorf et Tonndorf unionem administratoriam Verwaltungsgemeinschaft Kranichfeld constituit.

Kranichfeld; spectatur Burgus inferior

Historia

recensere

Castellis duobis oppidum circumvallatur, quibus nomina Castelli superioris et Castelli inferioris. Primum autem (Oberschloß) anno 1530 ad modum renatorum ingredientis constructum est cum usu rerum magis veterum: turris cuiusdam (Dicker Turm), oratorii et proiecti angularis. Anno 1934 multa flammis tagacibus consumpta est. Alterum castellum infra situm (Niederburg) aspectum suum anno 1906 nactum est, cuius primam mentionem anni 1233 habemus. Muri pauci de vetustissima Arce Schleußenburg testimonium perhibent.

Oppidum ipsum mentione prima anni 1143 facta gaudet, ubi diutissime domini de Kranichfeld Kevernburgensium familiares dominabantur. Castellana dualitas saecula multa separationem magisteriam evocavit, quae res usque annum 1912 continuata est. Termini multi divisionem pristinam (ducatuum Sachsen-Meiningen et Sachsen-Weimar) etiam nostris diebus annuntiant.

Locus rebus multiiugis agendis

recensere

Anno 1499 ecclesia parochialis sub patrocinio sancti Michaelis erecta est. Privilegia urbana anno 1651 incolis felicibus concessa sunt a principibus Schwartzburgensibus et comitum de Mörsberg. Multi domestici in cratibus faciendis et canistris vimineis plectendis pecuniam fecerunt. Via ferrata Vimariam prater Bad Berka petitura anno 1888 constructa est: itaque et nunc multi philotheoriae cupidi hamaxostice adveniunt. Quotannis festum rosarum celebratur, cum saltatores huc biennio quodam conveniunt. Rudolphus Baumbach poeta, illustris oppidi filius, in casa natali cum museo honoratur. Regio finitima semitis migratoriis multis praedita et lacus constructilis Stausee Hohenfelden cum sudatorio, qui in proximo situs, insuper migratores athletasque excitat et fatigatos reclinat.

In monticulo Eichenberg sub divo museum rusticum historiae regionalis invenitur (Freilichtmuseum Hohenfelden) quo multa aedificia congesta atque reconstructa sunt. Semen in anno pastores et petasorum factores coram publico artis cognoscendae percurioso congressum habent. In valle autem pars altera musei scholam veteren habet apud Ecclesiam Sancti Burchardi et grangia, stabula, latifundia historica visu valde digna.

Tannroda cum burgo pulchro anno 1248 constructo traditionem corbium conficiendorum quoque multum tempus in altum tollebat. In castello nostris temporibus habitatores rusticantes physin et modos secundum naturam vivendi magni aestimant.

Res aspectabiliores

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Kranichfeld spectant.