Rubus hispidus (Anglice swamp dewberry, bristly dewberry, bristly groundberry, groundberry, hispid swamp blackberry, running swamp blackberry) est planta florens familiae Rosacearum, in America Septentrionali orientali, ab Ontarione ad Provincias Maritimas et ad meridiem ad Carolinam Meridianam endemica.[1]


Eudicotyledones 
Ordo : Rosales 
Familia : Rosaceae 
Genus : Rubus 
Subgenus : Eubatus 
Species : R. hispidus 
Rubus hispidus 
L.  
Immaturae Rubi hispidi bacae

Planta est 0.2 m ad 1 m alta, omnem per annum foliata. In humidis vel aliquando siccis humis, fossis, depressionibus (Anglice swales), vel silvis apertis habitat.

Plantae sunt parvi flores, petalis quinis albis rotundis praedita. Fructus est aggregatio drupeolarum, matura rubra vel atropurpurea. Ramunculi sunt rubri et setosi.

Tinctura caerulea obscura ex bacis effici potest. Liquor etiam ut adstrictorius adhiberi potest. Bacae sunt amariores pro usu coquinario, et ergo haec planta est late inculta.

  1. De specie apud situm plants.usda.gov (USDA Plants).
 
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!