Wikidata Romanus Ciesiulewicz
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1905; Riga
Obitus: 1987; Riga

Romanus Ladislaus Ciesiulewicz (Polonice Roman Władysław Ciesiulewicz)[1], qui Dunensis vel Dunavensis in libris indicabatur, anno 1905 Rigae natus et anno ibidem 1987 mortuus[2], fuit magister et poeta Latinus origine Polonus; in Lettonia et in Unione Sovietica habitabat.

Rigae patre nobilis stirpis sed pauperrimo, vagabundo et exule natus est, ubi omnem aetatem varias inter nationes degit. Rigae studia perfecit universitaria et litteras Latinas in schola medicinae et in Universitate Lettoniae docuit. Carmina Latina in periodicis et collectionibus edebat. Alexandrum Puschkin Latine vertebat. Ordinem Sancti Silvestri Papae(it) accepit anno 1985[3]. Leopoldus Ciesiulewicz(ru) pictor filius Romani Ciesiulewicz est (ei carmen Sigulda in Viva Camena typis datum pater dedicavit)[4].

  1. Vel Romanus Stanislai filius Ciesiulewicz (Russice Роман Станиславович Цесюлевич).
  2. De Ciesiulevicz in memorabilibus filii eius.
  3. Acta apostolicae sedis, vol, 78, 1986, p. 215.
  4. Etiam filiam habet Irenem Ciesiulewicz (1934-1996); uxor Wanda Antonii filia (1906-1986) (e memorabilibus Leopoldi Ciesiulewicz).

De Ciesiulewicz

recensere

Nexus externi

recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.