Rhoegus (litteris Graecis Ῥοίγος) saeculo III a.C.n. ineunte rex Odrysarum fuisse censetur. Nummi nomine Ῥοίγου incusi, typis eo aevo communibus (obverso caput Alexandri Magni; reverso eques) perpauci servantur. Inter picturas murales in sepulcro iuxta Kazanlak(en) reperto, medio saeculo IV a.C.n. deposito, inscriptio informalis inventa est verbis Κοζιμασης ἐζωγράφησεν. Ροιγος Σευθου "Cozimases pinxit: Rhoegus Seuthi filius".[1] Quae verba, fortasse Rhoego regente exarata, hunc filium fuisse refert regis Thracici Seuthi III, qui anno circiter 300 a.C.n. mortuus erit, filiis multis relictis. Si re vera Rhoegus inter fratres patre mortuo regnavit, incursionem Celtarum Galatarum anno 281 a.C.n. factam expertus erit a quibus urbs capitalis Seuthopolis destructa est.

In inscriptione Graeca Delphis anno 276/275 a.C.n. posita Κότυς Ῥαίζδου Θραικῶν βασιλεὺς "Cotys Rhaezdi filius Thracum rex" se proclamat.[2] A nonnullis igitur successio regum Thracicorum "Seuthes III > Rhoegus=Rhaezdus > Cotys III" accipitur, sed an saeculo III a.C.n. regnum Thracicum singulum permaneret, an Rhoegus nummorum Thracicorum Rhaezdusque inscriptionis Delphicae idem essent, res incertae sunt.

Biographia recensere

Pater et avus Rhoegi pugnaverunt bellum indipendentiae Thraciae contra Macedones et partiliter indipendentia Odrysarum capta est, mortuo Lysimacho Macedone, sed rex Ptolemaeus Ceraunus bellum renovavit et avi Rhoegi pugnaverunt iterum contra Macedones. Rhoegus rerum potitus est circa 290 a.C.n. et primum regnavit cum Coty II. Anno 281 a.C.n. Seuthopolis capta et destructa a Galatis est atque Cotys occisus est. Post bellum Galaticum Rhoegus solum gubernavit regiones ipsarum Odrysarum. Nescimus annum suae mortis sed 270 a.C.n. Cotys III Rhoego successit in regnum.

Fortuna recensere

Commissio onomastica Bulgarica, in Antarctica laborans, nomina historica Bulgaro-anglica imposuerunt cretae Roygos Ridge ad honorum Rhoegi, culminis Sevtopolis Peak ad memoriam urbis antiquae capitalis.

Notae recensere

  1. Dana (2015) pp. 248-249
  2. FD III 4:414; cf. Dana (2015) p. 250

Bibliographia recensere

  • Dan Dana, "Inscriptions" in J. Valeva, E. Nankov, D. Graninger, edd., A Companion to Ancient Thrace (Wiley Blackwell, 2015. ISBN 978-1-4443-5104-0) pp. 243-264
  • Kostadin Rabadjiev, "The Thracian Tomb as Ritual Space of the Beyond" in Olivier Henry, Ute Kelp, edd., Tumulus as Sema: Space, Politics, Culture and Religion in the First Millennium BC (Berolini: De Gruyter, 2016) vol. 1 pp. 281-312 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Ryzhov, K., All the monarchs of the world. Ancient Greece; Ancient Rome; Byzantium, Veche, 1999. ISBN 5-7838-0342-1
  • Topalov S., Tribes and rulers from the lands of the Odrysian Kingdom and its border South-western territories from the end of the VI Century to the middle of the IV century b. C. Contributions to the study of coinage and the history of ancient Thrace. Sofiae, 1998.
  • Zhigunin, Vladimir, International relations of the Hellenistic states in 280-220. b.C., Universitas Casani, 1980.

Nexus externi recensere