Cotys III (Graece Κότυς) (floruit 276/275 a.C.n.-270 a.C.n.) rex Odrysarum fuit, qui tertio saeculo a.C.n. regnavit. In inscriptione Graeca Delphis, anno 276/275 a.C.n. posita, ille Κότυς Ῥαίζδου Θραικῶν βασιλεὺς "Cotys Rhaezdi filius Thracum rex" se proclamat.[1] Igitur successio regum Thracicorum "Seuthes III > Rhaezdus > Cotys III" accipitur.[2]

Mappa quae regnum Odrysarum inter quinto et tertio saeculo a.C.n. effingit.

Biographia

recensere

Cotys III filius regis Rhoegi vel Rhaezdi et nepos regis Seuthi III erat. Anno 270 a.C.n. Rhoego successit in regnum. Fortasse Cotys III nominantur in decreto urbis Apolloniae Ponticae (hodie Sozopolis in Bulgaria).[3] Ille probabiliter pater regis Rhaescuporidis, qui inter annos 240 a.C.n. et 215 a.C.n regnavit, fuit.[4] Non scimus annum mortis eius.

  1. Dana (2015) pp. 251.
  2. FD III 4:414; cf. Dana (2015) p. 250.
  3. Werner (1961) pp. 115, 239; Jurukova (1992) pp. 153-157; Delev (2015) pp. 62.
  4. Mladjov, Rulers of Thrace, University of Michigan

Bibliographia

recensere
  • Dana, Dan, Inscriptions, in: J. Valeva et al. (eds.), A Companion to Ancient Thrace, Wiley, 2015.
  • Delev, Peter, From Koroupedion to the Beginning of the Third Mithridatic War (281-73 BCE), in: J. Valeva et al. (eds.), A Companion to Ancient Thrace, Wiley, 2015.
  • Jurukova, Jordanka, Monetite na trakijskite plemena i vladeteli, vol. 1., Serdicae, 1992.
  • M. Manov, "Dekret na Apolonija s novo datirane," Numizmatika, Sfragistika i Epigrafika 11, 2015.
  • Werner, Robert, in: W.-D. von Barloewen (ed.), Abriss der Geschichte antiker Randkulturen, Monaci, 1961.

Nexus interni

recensere
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!