Resania Vetus
Resania Vetus (Russice Старая Рязань, tr. Staraja Rjazan' ), in ripa dextra Occae fluminis sita, olim erat Rutheniae urbs valens, metropolis ducatus Resaniensis. Nunc autem vicus est, circa decem incolas habens, prope ruinas urbis antiquae (loci archaeologici magni valoris) in regione Resaniensi Russiae.
Historia
recensereResania urbs anno 1096 primo in annalibus commemorata est, et secundum data archaeologica locus habitatus Slavicus ibi iam saeculo decimo conditus est. Valens sedes fabricae et mercaturae Rutheniae antiquae, saeculis duodecimo tredecimo ducatus Resaniensis metropolis fuit. Anno 1237 Resania destructa est a Mongolo-Tataris et gradatim periit. Sedes ducis Resaniensis autem medio saeculi quattuordecimi mota est in Pereaslaviam Resaniensem, quae dein et nomen Resaniae sumpsit.
Resania Vetus est prima urbium Ruthenicarum, obiectum studii archaeologici facta. Excavationes archaeologicae Resaniae Veteris anno 1822 inceptae sunt. Reservatum historico-archaeologicum ibi creatum est.
Fontes
recensereNexus externus
recensereSitus geographici et historici: Locus: 54°23′50″N 40°25′40″E • Большая российская энциклопедия |