Religio Islamica in Graecia
Religio Islamica in Graecia in variis communitatibus indigenis ac advenis consistit.
Musulmani indigenae
recensereMusulmani Graeciae indigenae ad plures greges inter se gente, lingua ac rebus oeconomicis differentes pertinent: Pomaci, Turcae, quaedam gentes Zingarorum et Musulmani Graeci, qui imprimis saeculis decimo septimo et duodevicesimo fidem Islamicam susceperunt. Numerus Musulmanorum "commutatione incolarum" anno 1923 inter Graeciam et Turciam facta valde diminutus est, sed etiam fere 1.5 millionibus Graecorum patria (i.e. Asia Minor) relinquenda erat.
Notio Minoritas Musulmanica (Μουσουλμανική μειονότητα) ad Musulmanos in Thracia occidentali habitantes refert. Anno 1923, ut erat in Pacto Lausannensi constitutum, Musulmanis in Graecia habitantibus in Turciam emigrandum fuit, contra in Graeciam Christianis Orthodoxis in Turcia habitantibus. Musulmanis autem Thraciae occidentalis, quae ex tunc ad Graeciam pertinebat, et Christianis Constantinopolitanis necnon incolis insularum Imbri et Tenedi in patria manere licebat. In urbe Comotene Musulmani paene 40 centesimae incolarum efficiunt, in urbe Xanthe 23 centesimae.
Etiam in quibusdam Dodecanesi insulis, quae, quia inter annos 1911-1947 ad Italiam pertinebant, commutatione incolarum affectae non sunt, parvae communitates Islamicae exstant. Horum fere 3000 Musulmanorum plerique se Turcas esse et Turcice loqui confitentur. Communitates maximae Rhodi et Coi (imprimis in vico Platani) inveniuntur.[1] Statu minoritario carent.
Plerique Pomaci in vicis Thraciae occidentalis in montibus Rhodopeiis sitis vivunt. Cum plurimi Zingari Graeci sint Orthodoxi , Zingari Thracici Musulmani esse solent.
Numerus eorum Musulmanorum, qui ad minoritatem agnitam pertinent quique maxima ex parte in Thracia habitant, a 98 000 usque ad 140 000 (inter 0.9% et 1.2%) aestimatur, cum numerus Musulmanorum advenarum inter 200 000 et 500 000 sit.[2] Advenae Albanici fidei Islamicae esse putantur, etsi plerique eorum rationes saeculares sequuntur.[3]
Immigratio Musulmanorum illicita
recenserePrimi fidei Islamicae advenae annorum 1950 ex Aegypto oriundi plerique magnis in urbibus, Athenis et Thessalonica, sedes collocaverunt. ab anno 1990 numerus advenarum Islamicorum crescebat, quorum plurimi e civitatibus Balcaniae venerunt, imprimis ex Albania, Macedonia et aliis olim Iugoslaviae regionibus. Ad operas quaerendas in Graeciam venientes labores infimos susceperunt, postea familiis adductis imprimis Athenis Thessalonicaque sedes collocaverunt. Census anni 2001 443 550 homines gente Albanica in Graecia habitantes profert, advenas illicitas neglegens. Maxima advenarum pars Athenis vivit.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Magister Islamicus Rhodi natus
- ↑ Ta Nea die 23 Aprilis 2010
- ↑ US State Department: Greece
Bibliographia
recensere- Demetrius A. Antonii (mense Iulii 2003): "Muslim Immigrants in Greece: Religious Organization and Local Responses". Immigrants and Minorities 22 (2–3): 155–174. in interrete: [1].
- D. Christopulos / M. Pauli (edd.): "The Greece of migration." Centrum Creticum gregibus minoritariis investigandis (KEMO), Athenis, pp. 267–302.[2]
- K. Tsitselices (2004): “Religious freedom of immigrants: The case of the Muslims”, (Neograece).
- K. Tsitselices (2004): "The legal status of Islam in Greece," 44/3 Die Welt des Islams, pp. 402–431.