Regyratio
Regyratio[1] est rerum ab usu submotarum reformatio et reconcinnatio eo consilio ut ex eiectamentis aliquid novae rationis ad usum recolligatur. Regyratione efficitur, ne res quibus utilitatis cuiusdam vis adhuc inest pereant. Haec ad naturam protegendam valent idque agunt, ut energiae nec non pecuniae parcatur ac dioxidi carbonis eiectamenta in atmosphaera decrescant.
Res regyrabiles ex multiplicibus fontibus oriuntur. Inter regyrabilia sunt aluminium, bitumen, charta, ferrum, plastica, metalla nobilia, textura, vitrum. Etiam eiectamenta dissolubilia ciborum et hortorum sunt quae regyrari microorganismorum ope possint.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001 [s.v. kierrätys]; Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Regyrationem spectant. |