Correctio politica (Anglice political correctness) est notio ex Civitatibus Foederatis Americae oriunda, quae in varias linguas diffusa ad actiones verbaque vitanda refertur, ne illis quaequam populi pars aut hominum genus violetur aut adgravetur. Quod postulatum multi homines ab annis 1960 in mores et sermones suos adsumpserunt. Terminus ipse variis linguis importatum ad morphologiam domesticam adcommodatus est, sicut Theodisce politische Korrektheit, Hispanice corrección política, etc., quamvis inexplicita remaneret significatio verborum: satis enim erat scire, quomodo se gerendo quisque pro homine frugi cedat. Qui terminus hodie vim praecipue derogatoriam habet, sed notio ipsa sub praetextu multiculturalismi viget.

Unam legis e paginis de
disserentibus

De origine notionis recensere

Constat correctionem politicam notionem variabilem et mutabilem esse, quae ex hac voluntate, ne ceteri homines verbis infringerentur, aliquo modo exstitit. Ita enim orta sunt mendaciuncula, euphemismi aliaeque comitatis formae. Terminus Anglicus political correctness iam anno 1793 testatus est, sed vi ideologica carebat, donec annis 1930 adhiberi coepta est ad describendam doctrinam factionis communisticae Sinensis. Illis enim temporibus correctione politica omnibus impositum est, ut mente quisque animoque decretis factionis a Maone rectae morigeraretur.[1]

Ab annis 1960 vero "correctio politica" a fautoribus sinistrae novae usu recepta est, quod novis et quidem benevolentioribus verbis, ne dicamus euphemismis, mores loquendi tralaticios corrigere voluerunt. Vindicibus enim iurum civilium nec non propugnatricibus feminismi cordi est connotationes discriminatorias aliasque obtrectationes ex sermone expungere specialibus labem inferentes hominibus.

De interitu termini recensere

Usus termini Anglici politically correct admodum rarus fuit ante annos 1990, donec in mentes animosque hominum inductus est, cum in campis universitariis Americanis de correctione politica altercatio publica exarsit. De compluribus rebus disceptabatur. Itaque verbi gratia erant qui culturam occidentalem ex syllabis studiorum expungere vellent, quod in civilizatione occidentali malevolentia insita in feminas, homosexuales, et gentes allophylas vel numero minores inhareret; quorum malorum causam esse "hegemoniam patriarchicam", cuius specimen corporatum "masculus albus heterosexualis" sit,[2] cuius lingua feminae quoque uti cogantur, unde chairmanchair(person).[3] Praeter rassismum et homophobiam etiam islamophobia, scelera odio commissa, sermo odiosus, obluctatio multiculturalismi huic adversario adscribi solent.[4] Quae peccata vix quisquam se adprobare dicat, sed de singulis actionibus altercatio exoriri solet, nam utrum quispiam aliquo modo agendo correctionem politicam violaverit an non, semper ex negotiatione politica concludetur.

Constat de correctione politica altercationem anno 1990 exarsisse ex commentariolo a Richardo Bernstein scripto,[5] quod tamquam moenia tacendi perfregit.[6] Quae cogitata et postulata annis 1960 orta, quamvis primo aspectu benevolentiae speciem haberent, multis hominibus, sive neoconservativi sive aliquo alio nomine appellabantur, periculum quoddam adferre videbantur: cum enim varii professores circulique postmodernistici paulatim in administrationem universitatum inreperent, educandi rationibus subversis mutatum esse genium loci, novisque moribus obtemperationem in autocensura consistere. Vocabularium[7] correctionis politicae cum neolingua Orwelliana, persuasionis autem firmitas cum Maccarthismo comparabatur.

Correctio politica in sumptionibus benevolis et quidem idealibus posita est: omnes homines aequales esse; quin ergo aequaliter tractentur. Quoniam complures actiones loquendo nascuntur, in correctione politica praesertim de mutandis sermonibus et moribus agitur, ne quisquam verbis violetur. Constat enim linguam rationem quandam habere cum cogitatione, quae coniunctio apud anthropologos sub hypothesi Sapir-Whorf tractari solet:[8] omnes linguas suos quamque velut cancellos intellegendi creare et circumscribere, ex quibus locutoribus rerum veritatem percipere liceat. Quos quidem cancellos veritatis superari posse constat, nam quamquam aliquatenus lingua cohibetur cogitatio, non quidem absolute imperatur.

Fautores correctionis politicae credunt praelationem sexualem, phylen, ethnos, religionem communiter constructa esse. Qua opinione, si vera esset, omnes sumerentur contradictiones adversariorum, nihilque obstaret, quin novi mores pro inveteratis supponerentur. Sed perdifficile est in civitate democratica novos loquendi mores ingerere.[9] Praeterea, nominalismum extremum redolere videtur, qui rem aliquam credat nomine mutato dispelli; ut enim dicit Quintilianus: "nec mutatur vocabulis vis rerum."[10] Sunt enim qui, ne improbi videantur, loco opportuno pro vocabulo odioso velut tabu[11] vitantes dictione ad correctionem politicam adcommodato utantur. Quin etiam sunt qui correctionem politicam simulantes derisorias exaggerantesque dictiones confinxerint, si quis verbi gratia Anglice pro short ('humili corpore') dicat vertically challenged (fere 'perpendiculariter incommodatus'), aut Suecice dicat fritidsorienterad person ('homo in otium coniectus') pro lat ('ignavus').

At autocensura peiores sunt publicae censurae rationes, quae ad damnationem memoriae spectant. Apud librorum editores Suecicos exeuntibus annis 2000 controversia acerba orta est de nomine odioso neger ('nigrita'), utrum conservandum an in aliud vocabulum mutandum sit in novis editionibus quorundam librorum puerilium. Fautores correctionis politicae etiam dictiones Bibliorum sacrorum saepe mutatas esse contenderunt. Adversarii autem dixerunt interpolatores litterarum elegantiorum — quanticumque enim progressus intellectuales facti sint post librum de quo agitur conscriptum — eisdem rebus ac Ministerium veritatis in libro 1984 illo Orwelliano operam dare.[12]

Notae recensere

  1. Hughes 2010.
  2. Bernstein 1990; McFadden 1991.
  3. De postulata mutatione historyherstory, utrum serio an facete dictum esset, non plane liquet.
  4. Etiam qui tabacum (non quidem cannabim) fumant, correctionem politicam offendere videntur; Hughes 2010: 11.
  5. Bernstein 1990.
  6. Whitney & Wartella 1992; Berman 1992: 1.
  7. Rees 1993; Bleifuss 2007.
  8. Andrews 1996: 392-393.
  9. Andrews 1996: 399.
  10. Quint. Inst. 9.1.7.
  11. Andrews 1996: 394-397.
  12. Svensson 2011.

Bibliographia recensere

  • Andrews, Edna. 1996. Cultural Sensitivity and Political Correctness: The Linguistic Problem of Naming. American Speech 71 (4): 389–404.
  • Berman, Paul. 1992. Introduction: the debate and its origins. Apud Berman (ed.) 1992: 1–26.
  • Berman, Paul (ed.). 1992. Debating P.C.: The Controversy over Political Correctness on College Campuses. Random House Publishing Group.
  • Bernstein, Richard. 1990. The Rising Hegemony of the Politically Correct. The New York Times, 28 Octobris.
  • Bleifuss, Joel. 2007. A Politically Correct Lexicon. Your 'how-to' guide to avoid offending anyone. In these times, 21 Februarii.
  • D'Souza, Dinesh. 1991. Illiberal education: the politics of race and sex on campus. New York: Free Press.
  • Duignan, Peter & Gann, L.H. 1995. Political correctness. Stanford, Calif.: Hoover Institution.
  • Friedman, Marilyn & Narveson, Jan. 1995. Political correctness: for and against. Lanham: Rowman & Littlefield.
  • Hall, Stuart. 1994. Some 'Politically Incorrect' Pathways Through PC. Sarah Dunant (ed.) The War of the Words: The Political Correctness Debate, 164–184. Virago.
  • Heteren, Annette Gomis van (1997). Political correctness in context: the PC controversy in America. Almeria: Universidad de Almería, Servicio de Publicaciones.
  • Hughes, Geoffrey. 2010. Political Correctness: A History of Semantics and Culture. John Wiley & Sons.
  • Loury, G. C. 1994. Self-Censorship in Public Discourse: A Theory of "Political Correctness" and Related Phenomena. Rationality and Society 6 (4): 428–461.
  • McFadden, Robert D. 1991. Political Correctness: New Bias Test? The New York Times, 5 Maii.
  • Perry, Ruth. 1992. A short history of the term ‘politically correct’. Patricia Aufderheide (ed.) Beyond PC: Toward a Politics of Understanding.
  • Rees, Nigel. 1993. The Politically Correct Phrasebook: what they say you can and cannot say in the 1990s. Bloomsbury.
  • Schultz, Debra L. 1993. To Reclaim a Legacy of Diversity: Analyzing the "Political Correctness" Debates in Higher Education. New York: National Council for Research on Women.
  • Svensson, Nils. 2011. Historien om när det svarta ordet skulle bytas ut. Språktidningen mense Iunio.
  • Whitney, D. Charles & Wartella, Ellen. 1992. Media Coverage of the "Political Correctness" Debate. Journal of Communication 42: 83–94.
  • Wilson, John. 1995. The Myth of Political Correctness: The Conservative Attack on High Education. Durham, North Carolina: Duke University Press.