Rallus
Rallus est genus avium terrarum humidarum familiae Rallidarum. Sex species in America habitant; quod tres in Eurasia, Africa, et Madagascaria sunt artissime inter se cognatae potest significare eos ab incursione singula ex Novo Mundo ortos esse.[1] Genera Lewinia et Gallirallus inter Rallos aliquando comprehenduntur.
Hi sunt tenues aves, rostris longis cruribusque gracilibus. Eorum corpora oblique sternunt—fortasse adaptatio vitae inter harundines humidas et paludibus, ut se per densas herbas semiaquaticas facillime subducant. Plurimis sunt inferiores lineis brunneis distincti, facies pectusque caeruleum, latera transtris. Solum Rallus caerulescens tergum inornatum habet. Rallus wetmorei colore caeruleo in plumis caret, et nulla transtra habet.[1]
Tres species in America Australi endemicae propter detrimentum habitationis sunt periclitatae, et Rallus madagascariensis fit rarus.
Species
recensere- Species vivae
- Rallus antarcticus
- Rallus aquaticus
- Rallus caerulescens
- Rallus elegans
- Rallus limicola
- Rallus longirostris
- Rallus madagascariensis
- Rallus semiplumbeus
- Rallus wetmorei
- Species fossiles
Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes. |
- Rallus eivissensis (prehistoricus)
- Rallus sp. (Sajóvölgyi Middle Miocene, Mátraszõlõs Hungariae)[2]
- Rallus lacustris (Late Pliocene, Americae Septentrionalis Mediae)
- Rallus phillipsi (Late Pliocene, Wickieup, Civitates Foederatae)
- Rallus prenticei (Late Pliocene, Americae Septentrionalis Mediae)
- Rallus sp. (Rexroad Late Pliocene, Saw Rock Canyon, Civitates Foederatae)
- Rallus auffenbergi (Middle Pleistocene, meridio-orientalis Americae Septentrionalis), olim Porzana
- Rallus ibycus (Shore Hills Late Pleistocene, Bermudae, Oceani Atlantici)
- Rallus recessus (St Georges Soil, Late Pleistocene, Bermudae, Oceani Atlantici)
- Rallus natator (Pleistocene, San Josecito Cavern Mexici), olim Epirallus
- Rallus richmondi (comprehendit R. dubium)
- Genera in genus Rallum olim digesta
- R. arenarius, nunc Quercyrallus
- R. beaumontii, R. dispar, nunc Pararallus vel Palaeoaramides
- R. christyi, R. eximius, R. major, nunc Palaeoaramides
- R. major, nunc Miorallus
- R. porzanoides, nunc Paraortygometra
Notae
recensereBibliographia
recensere- Gál, Erika, János Hir, Eugén Kessler, et József Kókay. 1998-1999. "Középsõ-miocén õsmaradványok, a Mátraszõlõs, Rákóczi-kápolna alatti útbevágásból. I. A Mátraszõlõs 1. lelõhely." Folia Historico Naturalia Musei Matraensis 23:33-78.
- Taylor, P. Barry, et Ber van Perlo. 1998. Rails: a guide to the rails, crakes, gallinules, and coots of the world. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-300-07758-0.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Rallidas spectant. |