Radiophonia
Radiophonia[1] sive ars radiophonica[1] est technologia qua enuntiationes, in primis hominum voces, per undas radiophonicas transferre licet. Radiis electromagneticiis modo proprio mutandis, ceu amplitudine sive numero agitationum, indicia portari possunt. Cum undae radioelectricae conductorium accesserunt, campis agitantibus in conductorio fluentum alternum incitantur, quod observari potest atque in sonum sive notitias alias converti.
Series radiophonicae
recensereUnda media
recensereSeries nomine unda media vocantur quae per spectrum electromagneticum intra frequentias 535 usque ad 1705 chiliohertziorum signa emittit. Haec frequentiarum series etiam AM consuetudine appellatur, quia technologia modulationis amplitudinis adhibetur ad emissiones mittendas et accipiendas. Nocte quam interdiu emissiones intra undam mediam ulterius transgredi possunt, quod interdie per undam terrestrem sed nocte per caelestem currunt.
Quae modulatione amplitudinis utuntur, sunt, sensu stricto, gradualitates sive genera tria: unda minor, unda media, unda brevis.
Unda brevis
recensereSeries nomine unda brevis vocantur quae per spectrum electromagneticum intra frequentias 3 usque ad 30 megahertziorum signa emittit. Quoniam quam superiores tam breviores undae electromagneticae fiunt, haec series fraquentiarum, quam unda media superior, sic vocatur nomine brevis.
Quoniam undae breves Iontosphaera resonantur, quo aggredi nequeant locus in orbe terrarum est nullus. Quae res emittendi nomine unda caelestis appellatur. Accipiendarum facultas per undam brevem emissionum in aeris statu mutationibusque persaepe consistit. Norma exstat, per exemplum, qua frequentiae die superiores nocteque inferiores quam 12 megahertziorum melius accipi soleant. Eius rei causa sic afferatur, ut interdie intra Ionosphaerae partem quandam atomi in electronia fragantur solis photoniis. Itaque frequentiae quam 12 megahertziorum inferiores longe transgredi non possunt.
Frequentiae Modulatio (FM)
recensereFrequentiae Modulatio technologia est qua emissiones magna cum soni fidelitate transmittantur. Hoc modus emissionis hodie habetur gratiosus soni fidelitatis causa praesertim ad musicam emittendam.
Genera Radiophonorum
recensereRadiophona tubularia
recensereRadiophona tubularia tubulis aeris vacuis conficiuntur. Hoc genus radiophoni tubulis utitur vitreis ut signa amplificentur atque audiantur. Pleraque radiophona prae anno 1960 hanc signorum amplificandorum causa applicabant technologiam. Signa cum amplificata sunt, ea transportantur ad echea, quae sonum eiciunt. Radiophonia primum tubularia modo undam mediam ac nonnumquam undam brevem habere consueverunt. Technologia frequentiae modulationis in vulgus adventa, tum hanc seriem radiophona incluserunt.
Radiophona transistorialia
recensereAnno 1960, Sony, mercatoria domus, radiophona transistorialia venumdare coepit. Recentes hae fabricae technologiam transistrorum contribuerunt ad rationem radiophonorum fabricandorum. Ante transistrum inventum, confectores radiophonorum plerumque tubulis vitreis usi erant. Transistro ita adhibito, radiophona construi magnitudine minora ac duriora munitione quam prius possunt. Tum demum radiophona fiebant gestabilia. Haec antea, cum portari posse referantur, tamen erant paene ampliora quam plerique portare volebant
Nexus interni
Notae
recensereFontes
recensereBibliographia
recensere- Aitkin, Hugh G. J. 1985. The Continuous Wave: Technology and the American Radio, 1900-1932. Princeton University Press.
- Anderson, Leland I., ed. 1986, "John Stone Stone, Nikola Tesla's Priority in Radio and Continuous-Wave Radiofrequency Apparatus." The AWA Review, 1, 24 paginae.
- Briggs, Asa. 1961. The History of Broadcasting in the United Kingdom. Oxford University Press.
- Buga, N.; Falko A., Chistyakov N. I. (1990). Chistyakov N. I.. ed. Radio Receiver Theory. Conversus ex Russico a Boris V. Kuznetsov. Moscuae: Mir Publishers. ISBN 5-03-001321-0
- Cockaday, L. M. 1922. Radio-telephony for everyone; the wireless: how to construct and maintain modern transmitting and receiving apparatus. Novi Eboraci: Frederick A. Stokes.
- Da Silva, E. 2001. High frequency and microwave engineering. Oxford: Butterworth-Heinemann.
- Dunning, John. 1998. On the Air. The Encyclopedia of Old-Time Radio. Novi Eboraci, Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-507678-8
- Ewbank, Henry, et Sherman P. Lawton. 1952. Broadcasting: Radio and Television. Harper & Brothers.
- Fisher, Marc. 2007. Something In The Air: Radio, Rock, and the Revolution That Shaped A Generation. Novi Eboraci: Random House.
- Hausmann, E., Goldsmith, A. N., Hazeltine, L. A., Hogan, J. V. L., Morecroft, J. H., Canavaciol, F. E., et al. 1922. Radio phone receiving; a practical book for everybody. Novi Eboraci: D. Van Nostrand.
- Lauer, H., & Brown, H. L. 1920. Radio engineering principles. Novi Eboraci: McGraw-Hill book company.
- Lewis, Tom. 1991. Empire of the Air: The Men Who Made Radio. Ed. 1a. Novi Eboraci: E. Burlingame Books. ISBN 0-06-018215-6.
- Maclaurin, W. Rupert. 1949. Invention and Innovation in the Radio Industry. Macmillan.
- Mills, J. 1917. Radio communication, theory and methods, with an appendix on transmission over wires. Novi Eboraci: McGraw-Hill.
- Ray, William B. 1990. FCC: The Ups and Downs of Radio-TV Regulation. Iowa State University Press.
- Rohde, Ulrich L., et Jerry Whitaker. 2001. Communications Receivers.' Ed. 3a. Novi Eboraci: McGraw Hill. ISBN 0-07-136121-9.
- Russo, Alexander. 2010. Points on the Dial: Golden Age Radio Beyond the Networks. Duke University Press.
- Scannell, Paddy, et David Cardiff. 1991. A Social History of British Broadcasting. Vol. 1, 1922-1939. Basil Blackwell.
- Schwoch, James. 1990. The American Radio Industry and Its Latin American Activities, 1900-1939. University of Illinois Press.
- Sewall, C. H. 1904. Wireless telegraphy: its origins, development, inventions, and apparatus. Npvo Eboraci: D. Van Nostrand.
- Smith, Clint, et Curt Gervelis. 2003. Wireless Network Performance Handbook. McGraw-Hill Professional. ISBN 0-07-140655-7.
- Sterling, Christopher H., et Michael C. Keith, eds. 2004. Encyclopedia of Radio. 3 voll. Novi Eboraci, Londinii: Dearborn
- White, Llewellyn. 1947. The American Radio. Sicagi: University of Chicago Press.
Interrete
recensere- Generalia
- Radiophonia apud Open Directory Project
- "It's Radi-O! Commentarium a Ricardo Rubin, The Atlantic Monthly, Ianuario, apud www.theatlantic.com
- Historia
- U.S. Supreme Court, "Marconi Wireless Telegraph co. of America v. United States." 320 U.S. 1. Nos. 369, 373. Argued 9–12 April 1943; iudicatus 21 Iunii 1943; apud caselaw.lp.findlaw.com
- "Who Invented Radio?" apud www.buzzle.com
- "Steven Schoenherr's History of Radio," apud history.sandiego.edu
- "The Broadcast Archive - Radio History on the Web! apud www.oldradio.com
- "Canadian Communications Foundation - The History on Canadian Broadcasting - 1920 onward," apud www.broadcasting-history.ca
- "United States Early Radio History -1897 to 1927," apud earlyradiohistory.us
- "Historic Radios from Around the World at Kurrajong Radio Museum, Australia," apud www.vk2bv.org
- Antiquitates
- "George H. Clark Radioana Collection, ca. 1880 - 1950," apud invention.smithsonian.org
- "A gallery of Antiques from the 1920s to the 1960s," apud members.aol.com
- Res technicae
- Radio Frequency Chart, National Telecommunications and Information Administration, apud www.ntia.doc.gov
- "Interactive Explanation of Radio Receiver Construction," apud www.iateacher.com
- Radio, apud electronica.howstuffworks.com
- "VOR Basic Information," apud www.allstar.fiu.edu
- "Dr. Phil's Receiver Designs, Single-Triode and Single-Transistor Regenerative Radio Designs," apud home.comcast.net
- "How to design a traditional radio, a Natalian Zhai, Silicon Labs, apud www.eetimes.com
- DX
- "The British DX Club," apud www.bdxc.org.uk
- "World of Radio," programma radiophonicum DX a Glenn Hauser, apud www.worldofradio.com
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad radiophoniam spectant. |
Vide radio in Victionario. |