Alphabetum Morsianum

(Redirectum de Codex Morsianus)
Tabula litterarum et numerorum alphabeti Morsiani.[1]

Alphabetum Morsianum[2] est ratio informationis scriptae transmittendae per seriem binorum tonorum, luminum, vel crepituum qui ab auditore vel spectatore perito sine apparatu praecipuo recte intellegi possunt. Alphabetum Morsianum Internationale[1] abecedarium Latinum fundamentale ISO, nonnullas litteras additas, numeros Arabicos, et parvam signorum punctuationis rationisque (prosignorum) copiam scribitur series solitas signorum brevium et productorum, puncta et lineae appellata[1] (vulgo in usu radiophonico privato dit et dah). Quia multae linguae naturales praeter Anglicam plus quam viginti sex litteris Romanis utuntur, sunt amplificationes abecedarii Morsiani in illis linguis.

SOS, solitum signum angustiarum, est prosignum codice Morsiano scriptum.
Solitum clave rectum. Ingentes numeri huius exemplaris Americani, J-38 appellati, per Bellum Orbis Terrarum II fiebantur, et exemplar iam in usu manet.

Quodque codicis Morsiani signum repraesentat aut unitatem textualem (litteram aut numerum) aut prosignum et per unicum punctorum aut linearum ordinem repraesentatur. Diurnitas lineae est triplus diurnitas puncti. Silentium breve quodque punctum aut linea sequitur, par spatii puncti. Litterae verbi spatio trium punctorum pari (una linea), et verba spatio septem punctorum pari separantur. Spatium puncti est prima unitas temporis.[1] Ad celeritatem communicationis augendam, spatium cuiusque litterae propemodum inverso ordine frequentiae in lingua Anglica variat. Ergo littera E, frequentissima littera Anglica, signum brevissimum habet, unum punctum.

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 "International Morse code Recommendation ITU-R M.1677-1". itu.int. International Telecommunication Union. October 2009 .
  2. "Alphabetum Morsianum": Christianus Helfer, Lexicon auxiliare, 3a ed. (Saraviponti) p. 381; cf. Caelestis Eichenseer in Vox Latina vol. 33 no. 73 p. 63. "Alphabetum Morsianum aut Morsense aut Morseanum": Carolus Egger, Lexicon recentis Latinitatis

BibliographiaRecensere

  • Burns, R. W. 2004. Communications: an international history of the formative years. Institution of Electrical Engineers. ISBN 0863413277.
  • Grötsch, Rudolf. 1964. Richtig morsen: Ein Leitfaden für den Morseunterricht. Ed. 11a. Berolini-Tempelhof: Jakob Schneider Verlag.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alphabetum Morsianum spectant.