Lingua scripta
Lingua scripta est repraesentatio varietatis linguae per systema scribendi, inventum pueris docendum, qui linguam dictam (linguam oralem vel gesticulatoriam) per expositionem indocti discent. Lingua scripta solum ut complementum certae linguae dictae exstat, et nulla lingua naturalis solum scribitur. Linguae autem exstinctae reapse solum scribi possunt, cum solum earum scripta supersunt.
Comparatio inter linguas scriptam et dictam
recensereLinguae scriptae mutantur tardius quam linguae dictae. Cum unum aut plura registra linguae a lingua dicta magnopere deflectantur, effectus diglossia appellatur; talis autem diglossia saepe una lingua habetur, inter linguam litterariam et alia registra inventa, praecipue si systema scribendi eius pronuntiatum eius refert.
Nati linguae Anglicae scriptores et lectores saepe non sciunt, Anglicam scriptam ob multiplicem naturam suae orthographiae eius fructum aliquantum artificiosum esse. Usitata Anglicae orthographia, saltem in vocabulis hereditate exceptis, recentiorem Anglicae Mediae phonologiam conservat, quae nunc dialectus orationis nullius est. Ergo, ob artificiosam huius recentioris formae linguae per scripturam conservationem, multum quod nos Anglice scribunt, fortasse intellegi posset Galfrido Chaucer (1343–1400), etiamsi nostram linguam dictam bene intellegere non posset.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Ankerl, Guy. 2000. Global Communication without Universal Civilization. In Coexisting Contemporary Civilizations: Arabo-Muslim, Bharati, Chinese, and Western, 59–66, 235–236. GINU societal research, 1. Genavae: INU Press. ISBN 2881550045.