Alexander Stephani filius Popov (Russice: Александр Степанович Попов, tr. Aleksandr Stepanovič Popov; 16 Martii 185913 Ianuarii 1906) fuit physicus et electrotechnicus Russicus, inventor radiophoni per antennam.

Wikidata Alexander Popov
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Popov: imago
Alexander Popov: imago
Alexander Popov: subscriptio
Alexander Popov: subscriptio
Nativitas: 4 Martii 1859; Krasnoturyinsk
Obitus: 31 Decembris 1905; Petropolis
Patria: Imperium Russicum, Russia

Memoria

Sepultura: Literatorskie mostki

Biographia recensere

Alexander Popov natus est die 4 Martii (die 16 Martii secundum Calendarium Gregorianum) anno 1859 in oppido Tur'inskie Rudniki (quod nunc est urbs Krasnotur'insk regionis Sverdlovscensis Russiae), in familia sacerdotis.

Initio (ad annum 1877) in scholis seminarioque clericalibus, dein in Universitate Petropolitana educatus, Alexander Popov anno 1882 complevit studium suum in facultate physico-mathematica Universitatis Petropolitanae. Physicam et electrotechnicam docebat. Invenit radiophonum, die 7 Maii anni 1895 primo monstratum. Fuit professor physicae (ab anno 1901) et director (ab anno 1905) Instituti Electrotechnici Petropolitani.

Popov mortuus est die 31 Decembris anni 1905 (die 13 Ianuarii anni 1906 secundum Calendarium Gregorianum) Petropoli in urbe.

Fontes recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Popov spectant.
  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Store norske leksikon
 

Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!