Quintus Veranius
Quintus Veranius (natus circa annum 12, mortuus anno 58) senator Romanus fuit. Pater eius Quintus Veranius fuit, qui anno 20 in iudicio contra Gnaeum Calpurnium Pisonem censuit, Germanicum Caesarem veneno necatum esse[1].
Veranius iunior fuit IIIvir monetalis, anno 37 quaestor primo Tiberii principis, deinde Caligulae imperatoris. Anno 41 tribunus plebis erat, a senatoribus in castra praetoriana legatus frustra cum collega Broccho missus qui a Claudio posceret ut senatui imperio concederet[2], anno 42 praetor. Anno 43 a Claudio imperatore in Lyciam et Pamphyliam missus est, ut eam in provinciam redigeret, quod ibi incolae saepe contra reges suos rebellavissent. Ad usque annum 48 primus legatus Augusti pro praetore eius provinciae fuit. Eo anno et augur electus est. Anno 49 consul ordinarius creatus est. Tum curator aedium sacrarum et operum locorumque publicorum erat et idcirco ordo equester ei statuam posuit. Anno 57 minister Neronis imperatoris in ludis ab eo datis fuit. Anno 58 Nero eum legatum Britanniae fecit. Sed paulo, postquam provinciam adiit, Veranius mortuus est[3].[4].
Veranius duas filias geminas habuit Octavillam et Veraniam Geminam. Verania Lucio Calpurnio Pisone Frugi Liciniano nupsit, quam Galba imperator successorem destinavit. An ei plures liberi sint, nescimus.
Onasandrus scriptor Graecus opus militare στρατηγικά (Strategica) inscriptum ei dedicavit. Hoc opere nonnulla de Veranio novimus.
Notae
recensere- ↑ Tacitus, Annales, II 56,4
- ↑ Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, XIX 234-235
- ↑ Tacitus, Agricola, 14. Annales XIV.29 ː successor Veranius, modicis excursibus Silu[r]as populatus, quin ultra bellum proferret, morte prohibitus est, magna, dum vixit, severitatis fama, supremis testamenti verbis ambitionis manifestus: quippe multa in Neronem adulatione addidit subiecturum ei provinciam fuisse, si biennio proximo vixisset.
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 23
Antecessores: Aulus Vitellius et Lucius Vipstanus Poplicola |
Consul 49 cum Gaio Pompeio Longo Gallo |
Successores: Gaius Antistius Vetus II et Marcus Suillius Nerullinus |