Quintus Sosius Senecio (nescimus, quando natus mortuusve sit) homo novus ex Cilicia[1] senator Romanus primo et secundo saeculo fuit. Uxor eius filia Sexti Iulii Frontini erat. Pater Sosiae Pollae fuit, quae Quinto Pompeio Falconi nupsit, consuli suffecti anni 108 et proconsuli Asiae annis 123-124.
Ipse anno 97 legatus Augusti pro praetore Belgicae erat et Traianum valde adiuvit, qui eo anno a Nerva imperatore adoptatus est. Annis 97 et 98 legatus Legionis I Minerviae erat[2]. Anno 99 primo consul ordinarius creatus est et Primo Bello Dacico anno 101 - 102 legatus Augusti pro praetore Moesiae Superioris erat. Bello Secundo Dacico (105 - 106) feliciter pugnavit atque dona militaria accepit. Anno 107 consul II ordinarius insignibus triumphalibus Traiano imperatore ornatus est[3]. Huic Sosio Senecioni, amico suo, Vitas Parallelas[4] suas necnon Quaestiones convivales scriptor Graecus.dicavit Plutarchus. Scriptoris Latini quoque Plinii Minoris familiaris fuit.

  1. Anthony Birley, Hadrian, Londinii 1997, p.75
  2. ibidem p. 88
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11., c. 746-747
  4. Theseus I.1


Antecessores:
Imp. Caesar Nerva Augustus IV et Imp. Caesar Nerva Traianus II
Consul
99
cum
Aulo Cornelio Palma Frontoniano
Successores:
Imp. Caesar Nerva Traianus Augustus III et Sextus Iulius Frontinus III
Antecessores:
Lucius Ceionius Commodus et Sextus Vettulenus Civica Cerialis
Consul
107
cum
Lucio Licinio Sura II
Successores:
Publius Annius Trebonius Gallus et Marcus Atilius Metilius Bradua