Quaestiones convivales

Plutarchi opera

Quaestiones convivales (Graece Συμποσιακά) sunt opus in novem libros quaestionesque nonaginta divisum, a Plutarcho saeculo II ineunte scriptum, Sosio Senecione dicatum et temporibus recentioribus in serie operum "moralium" comprehensum. Formam dialogorum habet, qui dialogi inter cenas apud Plutarchum ipsum (Chaeroneae incolam) evolvere dicuntur. Quaestiones nonaginta quinque in hoc opere comprehensi sunt (in novem libros distributa) e quibus quaestionum novem tituli tantum servantur, textu deperdito.

Collocutores sunt Plutarchus, Plutarchi pater, Lamprias Plutarchi avus, Lamprias Plutarchi frater, Autobulus aliique Plutarchi filii, Sosius Senecio, Alexander, Ammonius, Apollonides, Apollophanes, Aristaenetus, Aristio, Aristo, Aristodemus, Athryitus, Boëthus, Caesernius, Callistratus, Caphisias, Cleomenes, Crato, Diogenianus, Dionysius, Empedocles, Erato, Eustrophus, Euthydemus, Favorinus, Firmus, Gaius, Glaucias, Hagias, Hermias, Herodes, Hylas, Lucanius, Lucius, Lysimachus, Marcion, Marcus, Maximus, Menecrates, Menephilus, Mestrius Florus, Milo, Moeragenes, Moschion, Nestor, Niger, Olympichus, Patrocleas, Philinus, Philippus, Philo, Philopappus, Polycrates, Praxiteles, Protogenes, Satyrus, Sextius Sulla, Soclarus, Sosicles Coronensis, Sospis, Symmachus, Themistocles, Theo, Theonis filii, Thrasybulus, Thrasyllus, Timon, Trypho, Tyndares, Xenocles, Zopyrio, Zopyrus, alii sine nomine.

Index librorum et quaestionum

recensere

Opera Plutarchi "moralia" secundum paginas editionis Stephani (1572) communiter citantur; paginae igitur respectivae iuxta quemque titulum in hac enumeratione indicantur. Tituli Latini ex editione bilingui Theod. Doehner (1856; vide nexus externos) sumuntur.

Liber I

  1. An philosophandum sit inter pocula [612e]
  2. An convivas is qui convivio excipit ipse debeat collocare, an vero collocationem convivarum arbitrio permittere [615d]
  3. Cur is locus qui consularis appellatur in honore habeatur [619b]
  4. Qualem oporteat esse magistrum convivii [620a]
  5. Quomodo dictum sit: Amor docet musicam [622c]
  6. De Alexandri bibacitate [623d]
  7. Cur senes magis delectentur mero [625a]
  8. Cur seniores facilius litteras eminus legent [625c]
  9. Cur aqua potabili melius eluantur vestes quam marina [626e]
  10. Quare Athenis chorus Aeantidis tribus nunquam ultimo loco ponantur [628a]

Liber II

  1. Quae sint res de quibus interrogari, quae dicteria, quibus peti malumus in convivio, secundum Xenophontis, quam non peti [629e]
  2. Cur voraciores simus circa finem autumni [635a]
  3. Gallina priusne fuerit an ovum [635d]
  4. An lucta sit certaminum vetustissima [638a]
  5. Cur inter certamina Homerus semper primo loco pugillationem, proximo luctam, ultimo cursum recenseat [639a]
  6. Cur picea, pinus, earumque similes arbores inoculationem non admittant [640a]
  7. De remora pisce [641a]
  8. Cur equos lycospades dicunt ferociores esse [641f]
  9. Quare ovis a lupo morsae caro sit suavior, lana autem pediculos gignat [642b]
  10. Veteresne rectius fecerint qui in conviviis suam cuique portionem tribuerunt, an qui nunc in commune praebent [642e]

Liber III

  1. An inter pocula utendum sit sertis floreis [645d]
  2. De natura hederae, calidane sit an frigida [648b]
  3. Cur mulieres minime, facillime seniores, inebrientur [650a]
  4. Frigidioresne temperamento an calidiores viris sint feminae [650e]
  5. Vinum an facultate sit frigidum [651f]
  6. De tempore coitus [653b]
  7. Cur mustum minime inebriet [655d]
  8. Cur acrothoraces (ide est semiebrii) magis motibus citantur absurdis quam admodum ebrii [656b]
  9. Cur aut quinque bibantur, aut tria, aut non quattuor [657a]
  10. Cur carnes magis sub lunam putrescant, quam sub solem [657e]

Liber IV

  1. Multiplexne cibus, an vero simplex, concoctu sit facilior [660d]
  2. Cur tubera videantur a tonitru oriri; et cur creditum sit dormientes fulmine non percuti [664a]
  3. Cur in nuptiis plurimi ad cenam vocentur [666d]
  4. Utrum mare an terra obsonio praebendo praestet [667b]
  5. Utrum suem venerantes Iudaei, an potius aversantes, carne eius abstineant [669e]
  6. Quis Iudaeorum deus sit [671c]
  7. Qua causa dies qui nomen a planetis ducunt non horum ordine sed inversa numerentur; disseritur etiam de loco solis [deperdita]
  8. Quare anuli signatorii eo potissimum digito gestentur qui anularis hinc vocatur [deperdita]
  9. Utrum deorum an sapientium virorum imagines in sigillis gestari oporteat [deperdita]
  10. Cur quod in lactucae medium est mulieres non edant [deperdita]

Liber V

  1. Cur cum voluptate quadam audiamus eos qui iratorum vel maerentium gestus repraesentant; iratos aut dolentes vero moleste feramus [673c]
  2. Poeticam concertationem antiquam fuisse [674d]
  3. Quid causae sit, quod pinus Neptuno et Baccho sacra habetur; et quod initio e pinu corona victoribus Isthmico certamine data est, deinde ex apio, nunc rursum pinea [675d]
  4. De eo quod est apud Homerum: Ζωρότερον δὲ κέραιε [677c]
  5. De his qui multos ad cenam vocant [678c]
  6. Quid causae sit, quod initio cenae anguste, postmodo laxe sedetur [679a]
  7. De his qui fascinare dicuntur [680b]
  8. Cur malum Homerus aglaocarpum (id est insignem fructu), Empedocles mala hyperphloea dixerit [683b]
  9. Quid sit causae quod ficus amarissimus arbor dulcissimum producit fructum [684b]
  10. Quinam sint qui "circa salem et cuminum" dicuntur; ibidemque cur salem Homerus divinum dixerit [684e]

Liber VI

  1. Cur ieiuni magis sitiant quam esuriant [686e]
  2. Indigentiane famem et sitim efficiat, an vero meatuum figurae mutatio [687b]
  3. Cur fames potu sedatur, sitis cibo sumpto fit vehementior [689a]
  4. Quae si causa, quod e puteo hausta aqua, si in ipsi putei aëre pernoctet, frigidior redditur [690b]
  5. Quare lapilli et plumbeae laminae in aquam iniectae frigidiorem eam faciant [690e]
  6. Quamobrem nivem paleis et vestibus intectam conservant [691c]
  7. Percolandumne sit vinum [692b]
  8. Quae sit causa bulimi [693e]
  9. Cur Poeta reliquis liquoribus peculiares adiiciens appellationes, oleum dumtaxat humidum dixerit [695e]
  10. Quae causa sit, quod mactatae carnes, si de ficu suspendantur, mox tenerescunt [696e]

Liber VII

  1. Ad eos qui Platonem reprehendunt, quod potum deferri per pulmonem dixerit [697f]
  2. Quid sit apud Platonem cerasbolus, et cur semina quae in boum inciderunt cornua, incoctibilia et dura fiant [700c]
  3. Cur vini medium, olei summum, mellis imum sit optimum [701d]
  4. Cur veteribus Romanis mos fuerit, nunquam omnino inanem esse mensam quando tollitur, neque lucernam unquam exstingui sinere [702d]
  5. Maxime cavendum esse a voluptatibus quas depravata praebet musica; et quomodo sit cavendum [704c]
  6. De umbris quas vocant; et an ab alio vocatus ad alium ad cenam ire debeat, ac quando, et ad quos [706e]
  7. An tibicinae sint adhibendae compotationi [710a]
  8. Quaenam potissimum acroamata cenae sint adhibenda [711a]
  9. Inter vinum deliberare, non minus Graecum fuisse quam Persicum [714a]
  10. Rectene fecerint, qui inter pocula deliberaverunt [714d]

Liber VIII

  1. De diebus illustrium quorundam virorum natalibus; simulque de his quos dei genuisse dicuntur [717a]
  2. Qua ratione dixerit Plato, deum semper geometriam tractare [718b]
  3. Cur nox sonos facilius reddat quam dies [720c]
  4. Cur sacrorum certaminum aliud aliam habeat coronam, palma omnibus sit communis. Inseritur etiam, cur magnas palmae glandes appellantur "Nicolaos" [723a]
  5. Cur qui navigant, ante diem aquam e Nilo hauriunt [725a]
  6. De his qui sero ad cenam veniunt; atque ibidem de vocabulis acratisma, ariston, deipnon [725f]
  7. De symbolis Pythagoricis, in quibus praecipitur hirundinem domo non esse recipiendam, et lectum, quando ex eo surgimus, conturbari debere [727a]
  8. Quare Pythagorici de animalibus maxime pisces pro cibo sint aversati [728c]
  9. Fierine possit ut novi exsistant morbi, et propter quas causas [731a]
  10. Cur autumnalibus somniis minimum fidei adhibeamus [734c]

Liber IX

  1. De versibus opportune, aut secus, pronuntiatis [736c]
  2. Cur A principem inter litteras locum obtineat [737c]
  3. Qua proportione numeri vocalium et semivocalium comparentur [738c]
  4. Utram Veneris manum sauciarit Diomedes [739a]
  5. Cur Plato dixerit vigesimo loco ad sortem venisse animam Aiacis [739e]
  6. Quid innuat fabula de victo Neptuno, et simul, cur Athenienses secundum diem Boëdromioni mensi eximant [740f]
  7. Cur in tria genera divisa sit modulatio cantuum [deperdita]
  8. Quid inter se differant modulata intervalla et consonantia [deperdita]
  9. Quid sit causa consonantiae? ubi disseritur etiam cur, quando consonantibus sonis canitur, melodia ad eum pertineat, qui illorum est gravissimus [deperdita]
  10. Cum pari numero sint solis et lunae circuitus ecliptici, quare luna manifesto plures eclipses patiatur quam sol [deperdita]
  11. De eo quod nos non manemus iidem, quoniam substantia semper fluit [deperdita]
  12. Utrum credibilius sit, stellarum summam pari numero contineri, an impari [741c]
  13. Quaestio de legum contrarietate, ex Iliadis libro tertio [741d]
  14. Quaedam de numero Musarum haud vulgariter disputata [743c]
  15. Tres esse saltationis partes, lationem, speciem, ostentationem: tum quid sit unumquodque horum; et quid poeticae cum saltatione sit commune [747a-748d]

Nexus externi

recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.