Sextus Vettulenus Civica Cerialis

Sextus Vettulenus Civica Cerialis (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo et secundo saeculo fuit. Pater eius erat aut Sextus Vettulenus Cerialis, primus legatus Iudaeae, aut eius frater, Gaius Vettulenus Civica Cerealis proconsul Asiae a Domitiano necatus.
Ipse anno 106 consul ordinarius cum Lucio Ceionio Commodo fuit, cuius uxorem Plautiam postea in matrimonium duxit. Ex ea duos filios, Marcum Vettulenum Civicam Barbarum, consulem anni 157 et Sextum Vettulenum Civicam Pompeianum, consulem anni 136, genuit[1].

Notae Recensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 153


Antecessores:
Tiberius Iulius Candidus Marius Celsus II et Gaius Antius Aulus Iulius Quadratus II
Consul
106
cum
Lucio Ceionio Commodo
Successores:
Lucius Licinius Sura III et Quintus Sosius Senecio II