Pugna navalis Gravelinensis
Pugna navalis Gravelinensis est gesta 8 Augusti stylo novo anno 1588 ante Gravelinam inter armatam Hispanicam et classem Anglicam. Hispanicae armatae ope Philippus rex Hispanorum eius nominis secundus incursionem in Angliam facere voluit. Armatae invincibili ut vocabatur septimus dux Medinae Sidoniae praeerat. Dux Anglorum fuit Carolus Howard.
Angli navibus incendiariis impetum in armatam fecerunt, cum ea ante Calesium in ancoris stabat. Hispani territi e portu fugerunt et acie non instructa pugnare debebant. Ut plures naves Anglae singulas naves Hispanicas aggressae sint, tamen paucas tantum telarum inopia deprimerunt. Hispani duo milia militum amiserunt, Angli nonnulla centum.
Procellae post pugnam, ambas classes corripientes, armatam ab Anglia icerunt. Quae cum ita se res haberent Hispani statuerunt incursionem in Angliam abrumpere et in Hispaniam patriam revertere. Ventorum adversorum causa, Britanniam circumnavigare debebant qua navigatione multas alias naves et milites amiserunt.