Prophetia Sancti Malachiae
Prophetia Sancti Malachiae est textus, Sancto Malachia (1094–1148) tributus quamquam vere primum anno 1595 ab Arnoldo Wion in opere eius cuius titulus est Lignum Vitae editus, qui papas a Caelestino II usque ad finem mundi sententiá propheticá enumerat. Sententiae usque ad annum 1595 tantum nexus pellucidos cum pontificibus habent.
Textus ex editione 1595 demptus
recensere(Sententia) | (Interpretatio) | (Elucidatio): Quae ad Pontifices adiecta, non sunt ipsius Malachiae sed R. P. F. Alphonsi Giaconis, Ord[inis] Praedicatorum, huius Prophetiae interpretis |
---|---|---|
Ex castro Tiberis | Coelestinus II | Typhernas |
Inimicus expulsus | Lucius II | De familia Caccianemica |
Ex magnitudine montis | Eugenius III | Patria Ethruscus oppido Montis magni |
Abbas Suburranus | Anastasius IV | De familia Suburra |
De rure albo | Adrianus IV | Vilis natus in oppido Sancti Albani |
Ex tetro carcere | Victor IV | Fuit Cardinalis S. Nicolai in carcere Tulliano |
De via Transtiberina | Callistus III | Guido Cremensis Cardinalis S. Mariæ Transtiberim |
De Pannonia Tusciae | Paschalis III | Antipapa. Hungarus natione, Episcopus Card. Tusculanus |
Ex ansere custode | Alexander III | De familia Paparona |
Lux in ostio | Lucius III | Lucensis Card. Ostiensis |
Sus in cribro | Urbanus III | Mediolanensis, familia cribella, quæ Suem pro armis gerit |
Ensis Laurentii | Gregorius VIII | Card. S. Laurentii in Lucina, cuius insignia enses falcati |
De Schola exiet | Clemens III | Romanus, domo Scholari |
De rure bovensi | Coelestinus III | Familia Bouensi |
Comes signatus | Innocentius III | Familia Comitum Signiæ |
Canonicus de latere | Honorius III | Familia Sabella, Canonicus S Ioannis Lateranensis |
Avis Ostiensis | Gregorius IX | Familia Comitum Signiæ Episcopus Card. Ostiensis |
Leo Sabinus | Coelestinus IV | Mediolanensis, cuius insignia Leo, Episcopus Card. Sabinus |
Comes Laurentius | Innocentius IV | domo flisca, Comes Lauaniæ, Cardinalis S. Laurentii in Lucina |
Signum Ostiense | Alexander IV | De comitibus Signiæ, Episcopus Card. Ostiensis |
Hierusalem Campaniae | Urbanus IV | Gallus, Trecensis in Campania, Patriarcha Hierusalem |
Draco depressus | Clemens IV | cuius insignia Aquila vnguibus Draconem tenens |
Anguinus vir | Gregorius X | Mediolanensis, Familia vicecomitum, quæ anguẽ pro insigni gerit |
Concionator Gallus | Innocentius V | Gallus, ordinis Prædicatorum |
Bonus Comes | Adrianus V | Ottobonus familia Flisca ex comitibus Lauaniæ |
Piscator Thuscus | Ioannes XXI | antea Ioannes Petrus Episcopus Card. Tusculanus |
Rosa composita | Nicolaus III | Familia Vrsina, quæ rosam in insigni gerit, dictus compositus |
Ex teloneo liliacei Martini | Martinus IV | cuius insignia lilia, canonicus, & thesaurarius S. Martini Turonen[sis] |
Ex rosa leonina | Honorius IV | Familia Sabella insignia rosa à leonibus gestata |
Picus inter escas | Nicolaus IV | Picenus patria Esculanus |
Ex eremo celsus | Coelestinus V | Vocatus Petrus de morrone Eremita |
Ex undarum benedictione | Bonifacius VIII | Vocatus prius Benedictus, Caetanus, cuius insignia undæ |
Concionator patereus | Benedictus XI | qui uocabatur Frater Nicolaus, ordinis Prædicatorum |
De fessis aquitanicis | Clemens V | natione aquitanus, cuius insignia fessæ erant |
De sutore osseo | Ioannes XXII | Gallus, familia Ossa, Sutoris filius |
Corvus schismaticus | Nicolaus V | qui uocabatur F. Petrus de corbario, contra Ioannem XXII Antipapa Minorita |
Frigidus Abbas | Benedictus XII | Abbas Monasterii fontis frigidi |
De rosa Attrebatensi | Clemens VI | Episcopus Attrebatensis, cuius insignia Rosæ |
De montibus Panmachii | Innocentius VI | Cardinalis SS Ioannis & Pauli. T. Panmachii, cuius insignia sex montes erant |
Gallus Vicecomes | Urbanus V | nuncius Apostolicus ad Vicecomites Mediolanenses |
Novus de virgine forti | Gregorius XI | qui uocabatur Petrus Belfortis, Cardinalis S. Mariæ nouæ |
De cruce Apostolica | Clemens VII | qui fuit Presbyter Cardinalis SS XII Apostolorũ cuius insignia Crux |
Luna Cosmedina | Benedictus XIII | antea Petrus de Luna, Diaconus Cardinalis S. Mariæ in Cosmedin |
Schisma Barchinonium | Clemens VIII | Antipapa, qui fuit Canonicus Barchinonensis |
De inferno praegnanti | Urbanus VI | Neapolitanus Pregnanus, natus in loco quæ dicitur Infernus |
Cubus de mixtione | Bonifacius IX | familia tomacella à Genua Liguriæ orta, cuius insignia Cubi |
De meliore sydere | Innocentius VII | uocatus Cosmatus de melioratis Sulmonensis, cuius insignia sydus |
Nauta de Ponte nigro | Gregorius XII | Venetus, commendatarius ecclesiæ Nigropontis |
Flagellum solis | Alexander V | Græcus Archiepiscopus Mediolanensis, insignia Sol |
Cervus Sirenae | Ioannes XXIII | Diaconus Cardinalis S. Eustachii, qui cum ceruo depingitur, Bononiæ legatus, Neapolitanus |
Corona veli aurei | Martinus V | familia colonna, Diaconus Cardinalis S. Georgii ad uelum aureum |
Lupa Coelestina | Eugenius IV | Venetus, canonicus antea regularis Coelestinus, & Episcopus Senẽsis |
Amator Crucis | Felix V | qui uocabatur Amadæus Dux Sabaudiæ, insignia Crux |
De modicitate Lunae | Nicolaus V | Lunensis de Sarzana, humilibus parentibus natus |
Bos pascens | Callistus III | Hispanus, cuius insignia Bos pascens |
De Capra et Albergo | Pius II | Senensis, qui fuit à Secretis Cardinalibus Capranico & Albergato |
De Cervo et Leo | Paulus II | Venetus, qui fuit Commendatarius ecclesiæ Ceruiensis, & Cardinalis tituli S. Marci |
Piscator minorita | Sixtus IV | Piscatoris filius, Franciscanus |
Praecursor Siciliae | Innocentius VIII | qui uocabatur Ioãnes Baptista, & uixit in curia Alfonsi regis Siciliæ |
Bos Albanus in portu | Alexander VI | Episcopus Cardinalis Albanus & Portuensis, cuius insignia Bos |
De parvo homine | Pius III | Senensis, familia piccolominea |
Fructus iovis iuvabit | Iulius II | Ligur, eius insignia Quercus, Iouis arbor |
De craticula Politiana | Leo X | filius Laurentii Medicei, & scholaris Angeli Politiani |
Leo Florentius | Adrianus VI | Florentii filius, eius insignia Leo |
Flos pilei aegri | Clemens VII | Florentinus de domo medicea, eius insignia pila, & lilia |
Hiacinthus medicorum | Paulus III | Farnesius, qui lilia pro insignibus gestat, & Card. fuit SS. Cosme, & Damiani |
De corona montana | Iulius III | antea uocatus Ioannes Maria de monte |
Frumentum floccidum | Marcellus II | cuius insignia ceruus & frumẽtum, ideo floccidum, quod pauco tempore uixit in papatu |
De fide Petri | Paulus IV | antea uocatus Ioannes Petrus Caraffa |
Esculapii pharmacum | Pius IV | antea dictus Io. Angelus Medices |
Angelus nemorosus | Pius V | Michael uocatus, natus in oppido Boschi |
Medium corpus pilarum | Gregorius XIII | cuius insignia medius Draco, Cardinalis creatus à Pio IV. qui pila in armis gestabat |
Axis in medietate signi | Sixtus V | qui axem in medio Leonis in armis gestat |
De rore coeli | Urbanus VII | qui fuit Archiepiscopus Rossanensis in Calabria, ubi manna colligitur |
Ex antiquitate Urbis | Gregorius XIV | |
Pia civitas in bello | Innocentius IX | |
Crux Romulea | Clemens VII | |
Undosus vir | ||
Gens perversa | ||
In tribulatione pacis | ||
Lilium et rosa | ||
iucunditas crucis | ||
Montium Custos | ||
Sydus olorum | ||
De flumine magno | ||
Bellua insatiabilis | ||
Poenitentia gloriosa | ||
Rastrum in porta | ||
Flores circundati | ||
De bona religione | ||
Miles in bello | ||
Columna excelsa | ||
Animal rurale | ||
Rosa Umbriae | ||
Ursus velox vel Visus velox | ||
Peregrinus apostolicus | ||
Aquila rapax | ||
Canis et coluber | ||
Vir religiosus | ||
De balneis Ethruriae | ||
Crux de cruce | ||
Lumen in coelo | ||
Ignis ardens | ||
Religio depopulata | ||
Fides intrepida | ||
Pastor angelicus | ||
Pastor et nauta | ||
Flos florum | ||
De medietate Lunae | ||
De labore solis | ||
Gloria olivae | In p[er]secutione extrema S.R.E. sedebit | |
Petrus Romanus | qui pascet oues in multis tribulationibus: quibus transactis ciuitas septicollis diruetur, et Iudex tremendus iudicabit populum suum. Finis |
Bibliographia
recensere- François Cucherat, La Prophétie de la succession des papes depuis le XIIe siècle jusqu'a la fin du monde. Gratianopoli: E. Dardelet, 1873 Textus apud Internet Archive
- M. J. O'Brien, An historical and critical account of the so-called Prophecy of St. Malachy regarding the succession of the popes. Dublini: Gill, 1880 (Textus apud Google Books)
- "Prophetia Sancti Malachiae Archiepiscopi de Summis Pontificibus" in Arnoldus Wion, Lignum vitae (Venetiis, 1595) (pp. 307-311 apud Google Books) eadem res apud Internet Archive
Nexus externi
recensereVide Prophetia Sancti Malachiae apud Vicifontem. |