Pugna ad Wagram
Pugna ad Wagram[1] seu Proelium apud Wagram commissum est die 5/6 Iulii 1809 apud Wagram ad Danubium inter milites Franciae, Napoleone I, duce et Austriacos, quibus Carolus Ludovicus Ioannes Iosephus Laurentius de Austriá praefuit.
Historia
recensereBello quintae Coalitionis (ex Austriá Britanniáque coepto, Napoleo iam feliciter in Bavaria contra Austriacos certaverat et die 13 Maii Vindobonam occupaverat. Proelio apud Aspern, Napoleo primum omnino ab hoste—ab archiduce enim eodem Carolo, qui et proelio apud Wagram interfuit—victus est. Napoleo ab exercitibus Austriacis Iosepho Poniatowski ductis premebatur, Bavari socii a motu Tirolis temebantur et impetus Britannicorum in Franciam verebatur. Itaque militibus multis carebat. Itaque exercitum regni Italiae sub Eugenio de Beauharnais et Iacobo MacDonald ducibus auxilio vocabat. Praeterea et Baiuvares et Saxones, quibus Ioannes Baptista Iulius Bernadotte praeerat, ei adfuerunt. Die 5 Iulii, pugna coepit, quam Napoleo quidem vicit, sed multos milites—34 000 ex totis 180 000—amisit. Austriaci circa 150 000 milites rexerunt, quibus 40 000 necati sunt. Fuit ad hunc diem maximum proelium bellorum Napoleonicorum. Quinque autem dies post, Napoleo agmen novissimum Austriacorum delevit. Itaque Carolus Archidux ad indutias Znoymae coactus et ab imperatore Francisco I dimissus est. Mense Octobri bellum Pace Palatii Belli Fontis confectum est et Bernadotte a Napoleone dimissus est, qui anno 1810 hereditarius princeps Sueciae factus est.