Principia theoriae M sunt explicationes theoriae M minimis artificiis terminologicis instructae ad usum popularem compositae.

Historia

recensere

Atomus, tam diu minimum putata rerum corporearum elementum, ineunte saeculo XX demonstrata est ex particulis subatomicis, sc. protonibus, neutronibus, electronibus, constare. Annis 1960, aliae particulae subatomicae repertae sunt. Annis 1970, protona et neutrona (etiam alia hadrona) reperta sunt ex particulis etiam minoribus, sc. quarcis, constare. Theoria quantica est copia legum describens interactiones harum particularum.

Annis 1980 theoria chordarum, nova physicae theoreticae propositio mathematica, emersit, quae monstravit quo modo omnes particulae et omnes formae energiae in universo ex hypotheticis "chordis" unius dimensionis fieri possint; quae chordae sunt particulae infinitesimales neque latitudinis neque altitudinis sed solam longitudinis dimensionem habentes. Etiam, theoria chordarum universum habere multas dimensiones significavit. Notae sunt dimensiones longitudinis, latitudinis, altitudinis, quibus tempus quartam addit dimensionem quae observari potest. Nihilo minus, theoriae chordarum facultatem decem dimensionum primum sustinuerunt, de quibus ceterae sex dimensiones simpliciter directeque observari non possunt. Postea numerus dimensionum ad undecim auctus est secundum interpretationes varias theoriae decem dimensionum quae ad quinque theorias imperfectas duxit (de quibus infra). Theoria supernae gravitatis (vel "supergravitatis") etiam opinionem dimensionis undecimae forte sustinuit.

Hae "chordae" in multis dimensionibus vibrant, et prout vibrant, in spatio tridimensionali materiam aut lucem aut gravitatem formant. Utrum chorda materiam an energiam formet, vibratione chordae constituitur, et omnis forma materiae energiaeque ex vibrationibus chordarum efficitur.

Theoria tamen chordarum in difficultates incidit. Alia varietas aequationum inventa est, tum alia, tum etiam alia. Tandem fuerunt quinque theoriae maiores, quae maxime numero dimensionum, in quibus chordae inventae sunt, et proprietatibus earum (aliae enim fuerunt lineae clausae, aliae apertae, et cet.). Etiam omnes theoriae esse verae videntur. Physicis non placebant quinque genera aequationum inter se repungnantia et, ut videtur, eandem rem describentia.

Mediis annis 1990, Eduardus Witten, physicus apud Institute for Advanced Study, et alii physici graves putaverunt fieri posse, ut theoriae diversae despectum eiusdem rei ex partibus diversis aperirent. Theoriam coniunctricem, quam "theoriam M" appellaverunt, postulaverunt, in qua "M" non exacte circumscribitur, sed pro "membrana" stare dicitur, sive pro "matrice", "matre", "monstro", "mysterio", "magica". Theoria M omnes theorias coniunxit: adfirmant enim chordas re vera esse unius dimensionis "laminas" membranae bidimensionalis in undenarum dimensionum spatio vibrantis.

Theoria M nondum perfecta est, sed substructura mathematica facta est, quae non solum cum omnibus theoriis chordarum sed etiam cum omnibus observationibus scientificis nostris ad universum pertinentibus congruit. Etiam multis constantiae mathematicae inquisitionibus approbata est, quibus multi conatus mechanicae quanticae et gravitatis coniungendarum defecerant.

Quod dolendum est, nisi modum dimensionum altiorum observandarum invenire potuerimus – quod in technologia nostra non potest fieri – theoria M difficultates habebit praedictionum faciendarum, quae in laboratorio approbari possint.

Nexus interni