Pratum alpinum
Pratum alpinum[1] (vel pascuum montanum, interdum et breviter alpes) est bioma et genus florae montanae; in montibus inter curvisilvam et zonam nivalem inveniuntur. Arbores et frutices hic iam non crescunt, herbae autem humiles sunt et saepe pulvinos densos formant, ut in tundra, et interdum de tundra montana haec loca nominantur. Temperatura media aestatis in pratos alpinis circa +15 graduum Celsianorum est, hiemis circa -10. Solum saxosum est, saepe cum clia.
Prata alpina cum regionibus humilioribus interdum, saepius in zona tropica et subtropica, nullam communicationem habent et plantas in vallibus huius terrae incognitas servant. Interdum et animalia talia in regione alpina servantur, sicut Canis simensis.
Flos pratorum alpinorum Alpium Europae notissimus Leontopodium alpinum est. Vulgata sunt in pratis alpinis plantae cum radicibus robustis et altis, ut in solo lapidoso et schistoso firmentur, e.g. Papaver somniferum, Arabis alpina, Rhodíola rósea.
Nexus interni
recensereNotae
recensere- ↑ M. Kirpicznikov et N. Zabinkova, Lexicon Rossico-Latinum in usum botanicorum, Leninopoli 1977, s.v. альпийский луг.