Portiuncula (Diminutivum vocis portionis parva (terrae) pars valentis) est nomen usitatum oratorii Sanctae Mariae Angelorum tres chiliometra infra Asisium Umbriae siti (Italia). Anno 1569 iussu Pii V papae Basilica Sanctae Mariae Angelorum supra oratorium aedificari coepta est, quae basilica demum anno 1679 finita est.

Portiuncula – aditus
Portiuncula a latere visa

Oratorium notissimum factum est, quod ibi Ordo Fratrum Minorum ortus est. Die 3 Octobris anno 1226 ibidem Franciscus Assisiensis inter socios suos mortuus est.

Historia

recensere
  • Franciscus ecclesiolam antiquissimam, tum autem desolatam, sicut alias oratoria manibus suis reparavit.
  • Dominica in Palmis de passione Domini anni 1214 (die 18 Martii) hac in ecclesiola Clara Assisiensis a Francisco vestimentum monachae accepit. Quae postea ordinem Clarissarum condidit.
  • Quoque anno Pentecoste Fratres Minores ibidem congregati sunt, anno 1221 iam plus quam 5000 numero.
  • Francisco precato Honorius III papa concessit, ut quicumque venerit ad istam ecclesiam cofessus et contritus et sicut expedit absolutus per sacerdotem absolvatur a poena et a culpa quod commisit in coelo et in terra a die baptismatis usque ad diem et horam introitus ecclesiae supradictae.[1], ex quo indulgentia plenaria Portiunculae dicta nata est.

Portiuncula et Angelopolis

recensere

Die 4 Septembris anno 1781 in Civitatibus Foederatis Americae urbs nova nomine Hispanico Los Angeles condita est. Plenius „El pueblo de la reina de los Ángeles“ („Vicus reginae angelorum“) appellabatur, saepe autem etiam „El Pueblo de Nuestra Señora la Reina de los Ángeles del Río de Porciúncula“ („Vicus nostrae Dominae, reginae angelorum fluminis Portiunculae“).

Aspectus

recensere
 
Apsis Portiunculae

Oratorium a multis artificibus decoratum est. Imprimis notae sunt imagines Friderici Overbeck (1829) Franciscum demonstrantem, qui gratiam Iesu et Mariae virginis accipit.

  1. [https://archive.org/stream/tractatusdeindu00bartgoog#page/n215/mode/2up Tractatus de Indulgentia S. Mariae de Portiuncula (editus anno 1900).

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Portiunculam spectant.