Porta:Unio Europaea/commentatioselecta
Euro (€) est moneta Zonae Euronis usque ab Kalendis Ianuariis 1999. Zona Euronis est zona in EMU, quod est conventus oeconomiae monetarumque terrarum Europae. Latinistae disputant quae forma declinationis adhibenda sit: euro (indecl.) vel euro, -nis.
Regulae Unionis Europaeae de declinatione vocis euro variant inter linguas et instituta; e.g. vox est indeclinabilis in lingua Anglica secundum Commissionem. Hispani autem et Lusitani et francogalli et cives Civitatum Foederatarum Americae forma pluralis numeri, euros, utuntur. Etiam Britanni et Germani hac forma utuntur, si euro vox sine verbo numerali stat. Sed Graecis verbum indeclinabile est.
In Germania, prima littera est maiuscula; in Graecia, litteris Graecis verbum scribitur (ευρώ).
Alii populi—exempli gratia, Lituani, Sloveni—propriis scribendi formis adhuc utuntur. In Russia et Bulgaria litteris cyrillicis scribitur (евро). Disce magis…