Petrus Andreas Matthiolus, vulgo Pietro Andrea Gregorio Mattioli (Saenae Iuliae natus die 23 Martii 1501; mortuus Tridenti anno 1577) fuit medicus et botanista qui de his rebus Latine et Italiane scripsit.

Wikidata Petrus Andreas Matthiolus
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Andreas Matthiolus: imago
Petrus Andreas Matthiolus: imago
Nativitas: 12 Martii 1501; Sena Iulia
Obitus: 1578; Tridentum
Patria: Sacrum Romanum Imperium
Nomen nativum: Pietro Andrea Gregorio Mattioli

Filius medici fuit, familia pauperrima, fratribus sororibusque duodecim, filiolus autem humanistae Alexandri Piccolominei(en) archiepiscopi. Saenae in urbe educatus, apud Patavinos artem medicam, deinde Perusiae chirurgiam didicit. Medicus Romae in nosocomiis, ab anno 1527 Tridenti operam dedit. Ibi anno insequenti medicum privatum curatoremque horti botanici factus est Bernardi Clesii principis episcopi Tridentini (ab anno 1530 cardinalis). Cui anno 1533 opusculum dicaverit de morbo Gallico usu mercurii curando.

Morbi Gallici novum ac utilissimum opusculum (Bononiae, 1533), cardinali Bernardo Clesio dicatum, cuius arma titulo monstrantur

Clesio anno 1540 mortuo Matthiolus muneri medico Goriciae functus est. Eodem tempore versionem Italicam librorum De materia medica Dioscoridis commentariumque suum (Discorsi) perfecit. Prima editio huius magni operis, cuius gratia Matthiolus cito celeber fiebat, anno 1544 sine imaginibus prodit. Secutae sunt crebrae editiones posteriores semper semperque auctae, insuper versio Latina pluresque linguis vernacularibus translationes. Anno 1548 versionem Italicam Geographiae Claudii Ptolemaei cum commentariis Sebastiani Munsteri(en) edidit.

Propter editionem Dioscorideam iam celeberrimus, Pragae ab anno 1555 medicus privatus meruit archiduci (mox imperatori) Ferdinando I; cum eo in Hungariam anno insequenti profectus est ad bellum Turcicum. Ab anno 1562 titulum gerebat consiliarii aulici nobilisque Sacri Romani Imperii. Ferdinando anno 1564 mortuo, Matthiolus ab hoc anno successori Maximiliano II usque in annum 1571 medicus fuit; quo anno Veronam, deinde ad Aeni Pontem recessit.

Amatus Lusitanus et Melchior Guilandinus errores plures editionis Dioscorideae indicaverunt; quibus Matthiolus admodum iracunde respondit. Controversiae usque in annum 1562 agebantur.

"Petrus Andreas Matthiolus Senensis consiliarius et medicus Caesareus" (Institutum Wellcome)
Capsicum annuum a Matthiolo pictum (Discorsi, ed. 1573, p. 405)
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Commentarii (Matthiolus)#Editiones et versiones.


 
Commentariolum de hircis e libro Epistolarum Medicinalium libri quinque
 
Editio operum Matthioli a Casparo Bauhino anno 1598 curata

Bibliographia

recensere
Editio operum
  • Casparus Bauhinus, ed., Petri Andreae Matthioli Opera quae extant omnia: hoc est, commentarii in VI libros Pedacii Dioscoridis Anazarbei De medica materia, adiectis in margine variis Graeci textus lectionibus ... De ratione distillandi ... Apologia in Amatum Lusitanum ... Epistolarum medicinalium libri quinque ... Dialogus de morbo Gallico. Francofurti, 1598 Textus[nexus deficit]
Eruditio
  • Giuseppe Fabiani, Luciano Bianchi, La vita di Pietro Andrea Mattioli, raccolta dalle sue opere. Senae Iuliae: Bargellini, 1872 Textus apud archive.org
  • Sara Ferri, ed., Pietro Andrea Mattioli, Siena 1501 - Trento 1578, la vita, le opere. Perusiae: Quattroemme, 1997
  • Miroslava Hejnová, Pietro Andrea Mattioli 1501–1578: katalog výstavy. Pragae: Národní knihovna Praha, 2001
  • Duane Isely, One hundred and one botanists (Iowa State University Press, 1994), pp. 26-28
  • Ernst Heinrich Friedrich Meyer, Geschichte der Botanik vol. IV (Regiomontii: Gebrüder Bornträger, 1875) pp. 366-378
  • Cesare Preti, "Mattioli, Pietro Andrea" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 2008)
  • Francesca Sboarina, Il lessico medico nel "Dioscoride" di Pietro Andrea Mattioli. Peter Lang, Frankfurt am Main 2000 (VarioLingua, 11). ISBN 3-631-36376-1
  • Jerry Stannard, "Dioscorides and Renaissance Materia Medica" in Markus Florkin, ed., Materia Medica in the Sixteenth Century (Oxoniae: Pergamon Press, 1966) p. 1 ff.
  • Jerry Stannard, "Pietro Andrea Mattioli: Sixteenth Century Commentator on Dioscorides" in Bibliographical Contributions (University of Kansas Library, Lawrence, 1969) pp. 59-81

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Den store danske • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • • IPNI
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Andream Matthiolum spectant.